etiam princeps dona optulit multa. Bonifatius namque quintus 
papa constituit ut testamentum valeat secundum iussionem principis. 
Honorius denique papa cooperuit omnem ecclesiam 
Beati Petri apostoli ex tabulis ęreis quas levavit de templo quod 
appellatur Romę ex consensu piissimi Eraclii imperatoris. 
temporibus vero Theodori papę, mortuo Hisaucio, misit imperator 
Theodorum patricium et exarchum cognomento Calliopam 
ad regendam omnem Italiam. in diebus autem Martini papę 
direxit imperator Olimpium cubicularium et exarchum ad regendam 
omnem Italiam, et post hęc mis Theodorum exarchum 
cognomento Calliopam cum Theodoro imperiali cubiculario qui 
et Pellurio dicebatur. qui tollentes sanctissimum Martinum 
papam de ecclesia Salvatoris quę et Constantiniana appellatur, 
perduxerunt Constantinopolim . Vitaliani vero papę temporibus 
venit Constantinus Augustus in urbem Romam, et omnia 
que erant in ęre ad ornatum civitatis deposuit. sed et ecclesiam 
Beatę Marię ad Martyres, quę de tegulis ęreis erat, discooperuit 
et in regiam urbem cum aliis diversis quę deposuerat 
direxit . Agatho quoque papa suscepit divalem iussionem 
piissimorum principum Constantini, Eraclii et Tyberii Augustorum, 
secundum suam postulationem suggerens, per quam revelata 
est quantitas quę solita erat dari pro ordinatione pontificis 
facienda, sic tamen ut, si contigeret post eius transiturm electionem 
fieri, non debeat ordinari electus nisi prius decretum generale 
introducatur in regiam urbem secundum antiquam consuetudinem, 
et cum eorum conscientia et iussione debeat ordinatio 
pervenire . Leonis etiam papę secundi temporibus, pręcurrente 
divali iussione principis clementissimi, restituta est ecclesia 
Ravennas sub ordinatione Sedis apostolicę, ut defuncto archiepiscopo, 
qui electus fuerit, iuxta antiquam consuetudinem in 
urbem Romam veniat ad ordinandum. Benedictus autem 
secundus papa suscepit divales iussiones clementissimi Constantini
  |  
  |