benedixeris michi. Sed sua avaritia et miseria non permisit. Audivi
quod post recessum meum de Ianua interfectus fuit. Ideo
dicit Sapiens in Prover. 28: Qui dat pauperi, non indigebit. Et
iterum Prover. XI: Non proderunt divicie in die ultionis, iustitia
autem liberabit a morte.
De avaricia et miseria Ferariensis episcopi, qui noluit hospitio recipere papam
Urbanum.
Episcopus Ferariensis, qui in avaricia et miseria, erat similis
isti, cum patriarcha Ierosolimitanus de ultramarinis partibus
Ferariam advenisset, volens pro suis negotiis ad Romanam curiam
proficisci, cum rogaret episcopum ut eum in episcopio una
nocte reciperet, sibi denegavit hospicium. Sed, vadens ad curiam,
cum ibi contraxisset aliquantulam moram, factus est papa. Hic
fuit Urbanus quartus, natione Trecensis. Hic scripsit Ferariensi
episcopo dicens: «Noveris quod ego sum papa, et de avaricia et
miseria tua possum tibi reddere quod mereris, quia in hospitio
tuo me noluisti suscipere, cum Apostolus dicat quod oportet episcopum
hospitalem existere, prima ad Timo. III. Idem dicit ad
Titum, I. Item ad Ro. XV: Suscipite invicem, sicut et Christus
suscepit nos in honorem Dei. Item III Io.: Nos ergo debemus suscipere
huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis. Item I Petri IIII:
Hospitales invicem sine murmuratione». Nichil tamen mali legitur
papa episcopo intulisse. Verumtamen episcopus toto tempore vite
sue sine timore non fuit; que fuit magna vindicta, quoniam timor
penam habet, ut habetur I Io. IIII. Talis fuit vindicta Ioseph
cum fratribus suis, de qua habetur Gen. in pluribus locis, et maxime
post mortem patris, Gen. ultimo. Episcopus supradictus
fuit Brixiensis natione et medicus sive phisicus, postea Placentinus
episcopus; postmodum ivit ad curiam, ubi Ferariensem
episcopatum promeruit. Apud Placentiam duos fratres Minores
secum tenebat, quibus misera vita erat quantum ad victum, propter
avaritiam suam.
|
|