se deiiceret: iste vel esset vilis, deiectus, et bestia, quia
suum statum non cognosceret; vel esset superbus, et iactator.
Nam aliqui ex hoc quaerunt excellentiam et iactantiam,
deiiciendo se ultra quam deceat. Unde Philosophus
4. Ethic. quandam gentem Graecam, Lacedaemones
scilicet, iactatores et superbos appellat: quia ultra
quam eorum status requireret, vilius induebantur: credentes
ex hoc in quendam honorem, et in quandam excellentiam
iam consurgere. Unde ibidem scribitur, quod superabundantia,
et valde defectus, est quid iactativum. Viso
circa quae est humilitas, quia principaliter est circa
repressionem superbiae, ex consequenti vero circa moderationem
deiectionis: restat videre quod decet reges et
principes esse humiles. quod duplici via probare possumus.
Prima sumitur ex parte magnanimitatis. Secunda
vero ex parte operum fiendorum. Dicebatur enim supra,
quia nullus est vere magnanimus, nisi sit bonus et humilis,
et quod semper magnanimitati est annexa humilitas:
quare si decet reges et principes esse magnanimos, decet
esse humiles. Debent enim reges sic quaerere
opera honore digna, non ultra quam ratio dictet, sed ut
decet eorum statum, quod faciunt humiles: quod tamen
suam felicitatem non ponant in excellentia et honore,
quod faciunt superbi. Debent enim agere bona opera et
honore digna boni gratia, non ut ostendant se, et ut videantur
excellere. Secundo decet eos esse humiles ratione
operum fiendorum. Nam superbus quaerens suam
excellentiam ultra quam debeat, ut plurimum tendit ad
ea quae proprias vires excellunt. Ideo decet homines esse
humiles, ut considerato proprio defectu vel propria facultate,
non tendant in ardua ultra quam debeant. ut
plurimum enim superbi, et ultra rationem excellentiam
querentes, sed et alios exponunt periculis, non valentes
adimplere quod inchoant. Tanto ergo reges et principes
debent a se superbiam removere, quanto peius
|
|