Salimbene de Adam: Cronica

Pag 782


iecerunt in signum inanis glorie et pompe et memorie sempiterne.
Videntes autem Pisani tunc temporis quod Ianuenses non egrediebantur
ad pugnam, cum magno honore post aliquot dies ad
propria remearunt, comburendo et destruendo que ad Ianuensium
territorium pertinebant. Et nota quod, sicut inter homines et
serpentes, canes et lupos, equos et grifes, naturale est odium, sic
inter Pisanos et Ianuenses, Pisanos et Lucenses, Pisanos et Florentinos.
Inter Pisanos vero et Ianuenses, occasione dominii
maris, quia ex quadam ambitione quilibet eorum vult maior videri,
scilicet Pisanus et Ianuensis. Et tunc ascendunt montes, sed non
descendunt campi. Hinc Seneca dixit: «Quietissime viverent
homines, si ista duo pronomina, scilicet meum et tuum, de medio
tollerentur».
De odio quod est inter Pisanos et Lucenses et Florentinos et Ianuenses, et
quibus causis.
Inter Lucenses et Pisanos odium est et discordia et malivolentia,
quia non solum ille due civitates contermine sunt, verum
etiam quia Pisani ceperunt decem castra Lucensis episcopi et
longo tempore possederunt ea; pro quibus etiam excommunicati
fuerunt, et steterunt sic indurati usque ad multa tempora. Erant
autem in montibus castra illa. Porro inter Florentinos et Pisanos
idcirco odium habebatur, quia, quando Florentini Pisas veniebant
pro mercimoniis emendis, nimis in accipiendo passagium a
Pisanis in portarum exitibus gravabantur.
Audientes ergo Florentini et Lucenses, qui magno vinculo
amicitie federati sunt simul, omne malum quod a Ianuensibus
Pisanis erat illatum, et cognoscentes quod tempus eos iuvat, ordinaverunt
exercitum contra Pisanos millesimo supraposito in mense
Decembri, parum ante Nativitatem Christi, cum quibus venire
debebant Pratenses, id est illi de Prato, et Cornetani, id est illi
de Corneto, ut residuos Pisanos involverent et funditus, si possent,
destruerent atque de terra delerent. Quod audientes Pisani
timuerunt valde, cognoscentes quod in eis completum erat illud

Torna all'inizio