Solutio
Respondeo dicendum, quod cum unum et ens convertantur, secundum hoc quod
res se habet ad esse, ita se habet ad unitatem. Est autem in re duplex esse considerare:
scilicet esse quod est ipsius secundum se, quod est esse primum et
substantiale; et esse superveniens, quod est secundum et accidentale; et ideo
contingit quod aliquid secundum se consideratum, est unum, quod tamen
secundum aliquid, quod est sibi accidentale, pluralitatem habet; verbi gratia,
lignum continuum, cuius una pars est alba, et alia nigra, ipsum quidem in se,
inquantum est lignum, est unum; sed secundum illud esse quo est coloratum, est
multa et non continuum.
Cum igitur actus exteriores participent bonitatem et malitiam moralem, sicut
quoddam superveniens et accidentale sibi, inquantum tales actus sunt imperati
a voluntate; continget aliquem actum huiusmodi esse unum, secundum se consideratum,
et tamen esse multa, secundum quod ad genus moris refertur, secundum
quod moraliter bonus vel malus dicitur; et ideo bonitas et malitia nunquam
possunt esse in una actione secundum quod est una, sed secundum quod
est multa; et sic contingit actionem illam esse unam et multa.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod cum actio sit in agente, et passio in patiente,
non potest esse idem numero accidens quod est actio, et quod est passio, cum
unum accidens non possit esse in diversis subiectis; unde etiam Avicenna dicit,
quod non est eadem numero aequalitas in duobus aequalibus, sed specie tantum.
Sed quia eorum differentia non est nisi penes terminos, scilicet agens et
patiens, et motus abstrahit ab utroque termino; ideo motus significatur ut sine
ista differentia; et propter hoc dicitur, quod motus est unus: et propterea, ut
supra habitum est, meritum non est in passione secundum quod est passio, sed
in operatione patientis, qua passionem voluntarie sustinet propter Deum; quam
operationem constat non esse eadem cum operatione agentis.
Ad secundum dicendum, quod illa actio quamvis sit una in genere naturae considerata,
tamen secundum quod ad genus moris refertur, est alia et alia secundum
quod diversa intentione et voluntate exercetur.
Ad tertium dicendum, quod primus motus non habet rationem culpae nisi
secundum quod aliquo modo est in potestate voluntatis; unde quamdiu voluntas
non repugnat, habet rationem peccati; sed quando voluntas iam repugnare incipit,
tunc homo meretur: non quia ille motus primus sensualitatis sit meritorius
cui resistitur, qui tamen postquam sibi resistitur rationem peccati amittit; sed in
ipso actu voluntatis resistentis meritum est, qui non est idem cum primo motu
sensualitatis.
|
|