Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 48


Que non Fulginei spectatis plurima turbe
Vulnera, que spolia et predas? An lumina vestra
Defitiunt tunice visus puppilla serene
Lucis? an anticipat oculos obtalmia vestros?
Que ne hec gucta fuit, caligo, ac ungula qualis?
Aut quis hic humor adest, latitans que passio nubis?
Quid non iacturas, et tanta gravamina vestri
Circuitus libratus ibi, desertaque castra?
En antiquavi teritur capctiva caterva,
Stirnuitasque eius pecudes, armentaque multa,
Diruta castra sua, tua qua populatio quanta,
Quam Guitelanus atrox dux in te gessit eorum.
Quid Berardinus in te studiosius egit,
Tu nosti. Plagosa diu Flamingia turris,
Desolata suo stat robore; collis et ille
Floridus in planum missum sua menia deflet.
Deseruit populum iam solo nomine martis
Audito quicumque habitans, et aque caput ustum;
Capraliceque iacent everse funditus arces.
Quod fuerunt alie retroacto tempore gentes,
Que noxas flevere suas! Fabranicus hostis
Plangit, et infelix deperdita Carpina muros
Illa suos, regioque dolens adversa fuisse,
Exprimit infande longe discrimina sortis.
Vha! quid non aperis oculos eventibus haustis?
Vha sine mente ulla, vhaque caritura salute,
Que sic anbiguis, et inevitabile pensas
Evitare animi lapsum! Simulare relinque:
Dampnosum simulare fuit discrimina nota:
Dampnosis obstare licet, ne penis ob illa
Contingat: morbo danda est medicina recenti.
Ergo recompenses tua vulnera. Respice circum,
Respice non longe multum mavortia singna,
Terribiles Griphos redeuntes, atque Tudernos,
Cui Spellinus affert ut nuntius acta.
Quid suspensi animo statis? quas pectore curas
Volvitis? Huc vobis ego veni qualia novi
Pandere. Quam citius potui, satis ipse cucurri,

Torna all'inizio