Blondus Flavius Foroliviensis: De verbis Romanae locutionis

Pag 201


videor, si tamquam inermibus extra vallum, data fide, ad colloquia
accitis latera confodiam. [27] Quae itaque a vobis dicta sunt,
tamquam rei indicia mihi proposita, quantum ad rem facere videantur
cum dixero, tum illa ipse afferam, quae inter occupationes assiduas
succisivis dierum horis ad rem facientia colligere potui.
[VI] [28] Primum de Tullo, quod Cintius opposuit, si librum in
manus acceperit, nihil facere contra pervidebit. Tullum namque,
inquit Livius, viso Albanorum, qui in partibus suis erant, transitu
ad hostes, clara voce ita suos de concepto timore increpasse, ut
hostes exaudirent; terroremque ad hostes ipsos transisse, qui « audiverant
clara voce dictum »; additque « magnam partem Fidenatum,
ut qui coloni additi a Romanis essent, latine scivisse ».
[29] Qui duas ex hoc facto locutiones Romanis fuisse volet probare,
Romanos Fidenatesque unius eiusdemque sermonis consuetudinem
habuisse ut credat necesse est; hincque arguat regem, qui facti sui
simulatione hostes terrere voluerit, non vulgata apud utrumque
exercitum verba, sed litterata praestantioribus domestica protulisse:
ut, quanto illa plus haberent auctoritatis, dum paucioribus ut innotescerent
niti videretur, eo maiorem hostibus incuteret metum.
[30] Ego autem contrarium ut sentiam, facit Livii textus, apud quem
est Fidenates, quos Romulus subegerit, fuisse Etruscos, lingua, ut
nosti, per id tempus a Romanis differentes, sed inter quos essent
Romani dudum a Romulo in coloniam Fidenas missi. [31] Unde regis
vaframentum nulla institutum alia ratione crediderim, quam ut suorum
animos confirmaret, et simul hostem ne circumveniretur dubitaturum
terreret; hinc clara voce a Livio dicitur exclamasse, id est alta
et aperta Romanis qui apud eum essent, illisque qui coloniam inhabitarent

Torna all'inizio