: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 30


reputabas, divino iudicio subito Paduam munitissimam amisisti, quod per anni spatium posse
fieri minime credidisses. Si tota consurrexisset contra te militia gallicana, tu credebas inimicos
ab ingressu Marchie prohibere fluvios desiccando, sed Dominus maliciam tuam in caput
tuum convertit, eos siccis pedibus ad paduana menia perducendo. Desine itaque, minister
Satane, desine adversus mundi opificem insanire, sciens quia durum est tibi contra Omnipotentis
stimulum calcitrare.
Post mensem vero a captione Padue, cum civitas aquarum beneficio plurimum indigeret,
quia in districtu vicentino tirannus fecerat claustra, ne versus Paduam flumina emanarent,
Legatus ad destruendum predicta obstacula cum exercitu properavit. Quod quum audisset
potestas Vicentie, occurrit eis audaciter cum militia vicentina, et, multo certamine peracto,
potestas et multi cum eo nobiles viri in prelio ceciderunt, omnesque alii turpiter sunt fugati,
fractisque claustris aquarum, Legatus cum exercitu Paduam est reversus.
Post hec circa introitum augusti, Legatus cum magno exercitu versus Vicentiam equitavit,
pervenitque ad burgum Custodie ubi est antrum mirabile ad videndum; ibique sunt
exorte inter principes contentiones et questiones diverse. Sed precipua fuit ista, quod Bononienses,
de quibus erat in exercitu tam militum quam peditum maxima multitudo, versi in
seditionem, dixerunt se nolle ultra procedere; immo volebant ad propria remeare. Videns
autem Legatus, in exercitu esse dissentiones multifidas animorum, quas non poterat mitigare,
Paduam protinus est reversus. Bononienses, qui cum maximo fervore venerant in Marchiam
ad Legatum, inventis frivolis occasionibus, ignominiose ad patriam redierunt.
His cognitis Ecelinus rursum in arma furens et ad recuperandum Paduam vesana mente
aspirans, prece et pretio de totius Lombardie finibus, ubi fautores habebat, militibus peditibus
et balistariis congregatis, cum ingenti multitudine bellatorum contra Paduam est profectus.
Cuius terribilem adventum Legatus et Marchio cognoscentes et ad pugnandum in campestri
prelio cum tiranno impares viribus se videntes, fossatum circa burgos Padue, a parte
occidentali cum summa festinatione fieri preceperunt, ad adfurentis Ecelini impetum cohibendum.
Et concite Venetias Ferrariam et Mantuam nuntios dirigentes, collegerunt in unum
militum et peditum non modicam quantitatem.
Patriarcha etiam aquilejensis cum decenti societate in eorum venire auxilium festinavit.
Castra metatus est autem Ecelinus cum valido exercitu iuxta fossatum, direxitque frequenter
suas acies copiosas ante menia civitatis, ut intrinsecos ad prelium provocaret. Sed ipsi caute
dimiserunt eum ad suum libitum insanire. Nam circa quinque milia militum in suo exercitu
dicitur habuisse; Legatus vero et Marchio cum prelatis et sacerdotibus et levitis nunquam ad
duo milia pervenerunt. Legatus autem vir constantissimus, ut ad civitatis defensionem cives
pavidos animaret, in monasterio sancti Benedicti die noctuque suam constituit mansionem,

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio