Bardo presbyter: Vita Anselmi episcopi Lucensis

Pag 25


Aderat siquidem Magalonensis episcopus, nomine Godefridus, et Benedictus Mutinensis
episcopus, atque Aribertus Regiensis episcopus, et eiusdem civitatis episcopus, scilicet
Mantuanus Ubaldus vocitatus, sed et Damianus cardinalis Romanae ecclesiae, qui et abbas
Nonantulensis coenobii. Hi omnes ad audiendam eius sapientiam, ad capiendum
ipsius consilium, sicut saepe ipsi ac caeteri catholici consueverant, advenerunt. Sutriensis
quoque pridie tantum recesserat, sed mox post transmigrationem ipsius eodem die
affuit opportunus. Isti, inquam, et alii perplurimi maiores ac minores interfuere, qui et
ipsius transitum viderunt, et clara miracula post obitum eius praesentes cognoverunt.
42. Igitur anno incarnationis domini nostri Iesu Christi 1086, episcopatus vero sui
anno 13, indictione nona, finitis iam annis septem excommunicationis Heinrici quondam regis,
post transitum autem felicissimi papae Gregorii VII menses novem, dies viginti tres,
obdormivit in Domino venerabilis dominus et pater noster Anselmus Lucensis episcopus,
15. Kalend. Aprilis, in civitate Mantua, praesidente reverendissimo episcopo Ubaldo, atque
dominante ibidem nobilissima duce ac marchionissa Mathilda.
43. Tertia itaque nocte post sanctissimi patris venerandam dormitionem quaedam contracta,
quae una semper manu et posterioribus per terram serpebat potius, quam gradiebatur,
quae etiam in domo nepotis episcopi annum unum et duos menses ac dimidium manserat,
apud praedicti patris tumbam meritis ipsius sana erecta est in prima noctis vigilia.
Sequenti vero die circa tertiam, ut visum est, horam refertur, quod quaedam a
nativitate caeca ibidem fuerit illuminata, quam Brixiensis comitatus incolam tunc audivimus.
/*
Eodem quippe die quasi hora sexta pauper quidam, in hospitio pauperum praedicti
praesulis Mantuani aliquanto tempore eleemosynis sustentatus, a renibus usque curvus,
ad eiusdem sancti patris sepulcrum orans, subito se sanum erexit.
44. Divulgatis itaque longe lateque talibus miraculis, ecce mulier quaedam de castello,
quod Campitellum dicitur, quae visum penitus amiserat coepit virum suum flagitare,
ut ad sancti viri corpus eam perduceret. Illo vero negante, frater eius misericordia
motus, iunctisque bobus plaustro, coepit eam deferre. Dum autem quasi duobus milliariis
perrexisset, incoepit arbores et plaustrum et boves caeteraque iam omnia videre, quae
gratias Deo eiusque sancto confessori agens, votum de paupertate sua faciens, domum
reversa est.
Die nona. Erat in eodem castro alia quaedam cruribus ac renibus contracta, quae
nulla ex necessitate lectum suum per se potuit exire. Haec apud civem quendam Mantuanum,
qui venerat illo, precibus impetravit, quod impositam plaustro suo ad urbem detulit,
et ad tumulum sancti praesulis humeris suis portavit: quae facta aliquanta oratione paulo
post sana surrexit.
Die undecima. Quaedam etiam de castello, quod Goudium dicitur, mensibus tunc
viginti privata luminibus, biduo ieiuna iuxta corpus sanctum demorans, pristinam luminum
claritatem recepit.
45. Die quinta decima. Altera quaedam de castello, ut dicitur, Lazete, manu et
pede contracta, ore contorto, morbo caduco gravissime vexata, ibidem aliquandiu patiens
plenam recuperavit sanitatem.
46. Die sexta decima. Deinde astantibus nobis pariter cum gloriosissima domina Mathilda
et psallentibus in die sancto Parasceve, adveniens quaedam de loco, qui Coloniolae,
quae visum perdiderat, flens et eiulans, devotissime faciens venias, et post aliqua
at surgens, oculos ad tapetum sepulcri tersit, visumque recepit.
Die decima octava. Mulier etiam una eiusdem civitatis non ignota dentium dolore ac

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45

Torna all'inizio