si non actu agonizant, non debetur eis corona.
oportet igitur actu bene agere, ut per opera nostra mereamur
consequi finem, vel felicitatem. Secundo requiritur
quod ex electione agamus. nam qui casu vel fortuitu
bene agit, ex hoc non est laudandus, nec debetur ei ex
hoc finis vel felicitas: nam quae ex electione non fiunt,
non sunt voluntaria. Ex involuntariis autem (ut patet per
Philosophum 3. Ethic.) non laudamur nec vituperamur:
unde in eodem 3. dicitur, quod nullus est beatus nisi volens.
Sed quae non agimus ex electione, non agimus volentes:
ergo per se loquendo ex talibus operibus (secundum
quod huiusmodi sunt) non consequimur beatitudinem,
et felicitatem. Immo cum ex operibus virtuosis felicitatem
consequamur (quia virtus est habitus electivus
in medietate consistens, ut dicitur 2. Ethic.) oportet operationes,
per quas finem consequimur, ex electione procedere.
Tertio agere oportet delectabiliter. nam quanto
quis in aliquo opere magis delectatur, tanto magis voluntarie
et ex habitu efficit opus illud. unde Philosophus
2. Ethic. vult, quod non sufficit agere bona, sed bene: nec
sufficit operari iusta, sed iuste. contingit enim aliquos pravos
facere aliqua de genere bonorum, tamen quia non
faciunt ea bene et delectabiliter, non oportet per huiusmodi
opera eos consequi finem vel felicitatem. Cum
ergo ista tria contingunt, quod agamus bona, ex electione,
et delectabiliter, maxime contingit nos sic finem consequi
haec autem maxime contingunt, cognito fine. expedit
ergo (ut finem consequamur) finem praecognoscere.
Sic enim imaginari debemus, quod sicut est in causis
efficientibus, quod agentia secunda movent in virtute
agentis primi: sic fines secundarii movent in virtute finis
ultimi. propter quod sicut si non esset agens primum,
nullum agens ageret: sic si non esset finis ultimus, et si non
apprehenderemus aliquid, ut bonum ultimatum quod
voluntatem moveret, nullum aliud bonum voluntatem
|
|