statim imprimuntur in eis habitus vitiosi: sicut in
cera molli et ductili statim imprimitur forma sigilli. Ne
ergo iuvenes informentur habitibus vitiosis, statim ab
ipsa infantia suntmonendi et corrigendi; ut per monitiones
et correctiones debitas a lasciviis retrahantur.
Decet ergo omnes cives solicitari erga filios, ut ab ipsa
infantia instruentur ad bonos mores.Tanto tamen hoc
magis decet reges et principes, quanto bonitas filiorum
est utilior ipsi regno, et quanto ex eorum malitia potest
in regno maius periculum imminere.
Quod filii nobilium, et maxime regum et
principum ab ipsa infantia, sunt tradendi
literalibus disciplinis.
Cap. VII.
Licet deceret omnes homines cognoscere literas; ut
per eas prudentiores effecti, magis possent illicita
praecavere: videntur tamen aliqui licitam excusationem
habere, si non insudant studio literarum. Huiusmodi autem
sunt pauperes, non habentes necessaria vitae:qui si
retrahantur a liberalibus disciplinis, ut quaerant sibi necessaria
vitae; videntur excusabiles esse. Nobiles autem,
et maxime reges et principes in divitiis et posessionibus
abuntantes, omnino reprehensibiles existunt, si non
sic solicitantur erga regimen filiorum, ut etiam ab ipsa
infantia tradantur liberalibus disciplinis. Quod autem
studium literarum sit ab ipsa infantia inchoandum, possumus
triplici via venari. Prima sumitur ex parte eloquentiae.
Secunda ex parte attentionis. Tertia ex parte
perfectionis, quae est ex scientia acquirenda. Decet
enim volentes literas discere, literales sermones scire
distincte proferre. Decet etiam eos esse attentos, et studiosos
|
|