Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1092


4. Praeterea, quilibet potest licite resumere, cum facultas adest, quod sibi iniuste
ablatum est. Sed multi saeculares principes tyrannice terrarum dominia
invaserunt. Ergo cum facultas rebellandi illis conceditur, non tenentur illis
obedire.
5. Praeterea, nullus tenetur ei obedire quem licite, immo laudabiliter potest
interficere. Sed Tullius in libro De officiis salvat eos qui Iulium
Caesarem interfecerunt, quamvis amicum et familiarem, qui quasi tyrannus
iura imperii usurpaverat. Ergo talibus nullus tenetur obedire.
SED CONTRA, 1 Petri 11, 18: «Servi subditi estote dominis vestris».
Praeterea, Rom. 13, 2: «Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit». Sed non
est licitum Dei ordinationi resistere. Ergo nec saeculari potestati resistere licet.
Solutio
Respondeo dicendum, quod sicut dictum est, obedientia respicit in praecepto
quod servat, debitum observandi. Hoc autem debitum causatur ex ordine praelationis,
quae virtutem coactivam habet, non tantum temporaliter sed etiam spiritualiter
propter conscientiam, ut Apostolus dicit Roman. 13, secundum quod ordo
praelationis a Deo descendit, ut Apostolus, ibidem, innuit. Et ideo secundum hoc
quod a Deo est, obedire talibus Christianus tenetur, non autem secundum quod a
Deo praelatio non est. Dictum est autem, quod praelatio potest a Deo non esse
dupliciter: vel quantum ad modum acquirendi praelationem, vel quantum ad
usum praelationis. Quantum ad primum contingit dupliciter: aut propter defectum
personae, quia indignus est; aut propter defectum in ipso modo acquirendi,
quia scilicet per violentiam vel per simoniam, vel aliquo illicito modo acquirit. Ex
primo defectu non impeditur quin ius praelationis ei acquiratur; et quoniam
praelatio secundum suam formam semper a Deo est (quod debitum obedientiae
causat); ideo talibus praelatis, quamvis indignis, obedire tenentur subditi.
Sed secundus defectus impedit ius praelationis: qui enim per violentiam dominium
surripit non efficitur vere praelatus vel dominus; et ideo cum facultas
adest, potest aliquis tale dominium repellere: nisi forte postmodum dominus
verus effectus sit vel per consensum subditorum, vel per auctoritatem superioris.
Abusus autem praelationis potest esse dupliciter: vel ex eo quod est praeceptum
a praelato, contrarium eius ad quod praelatio ordinata est, ut si praecipiat
actum peccati contrarium virtuti ad quam inducendam et conservandam praelatio
ordinatur; et tunc aliquis praelato non solum non tenetur obedire, sed etiam
tenetur non obedire, sicut et sancti martyres mortem passi sunt, ne impiis iussis
tyrannorum obedirent: vel quia cogunt ad hoc ad quod ordo praelationis non se
extendit; ut si dominus exigat tributa quae servus non tenetur dare, vel aliquid
huiusmodi; et tunc subditus non tenetur obedire, nec etiam tenetur non obedire.

Torna all'inizio