malitiose, flagitiose, confidenter ostenditur esse factum. (4) In
invidiam ducitur si magis in vi et potentia et divitiis et nobilitate
vel in clientibus et amicis et aliis consimilibus quam in suo iure
confidere demonstratur. (5) In contemptum rapitur si eius inertia,
ignavia, desidia, luxuria ostendetur.
6. (1) QUOMODO AB AUDITORUM PERSONA CAPTETUR
BENIVOLENTIA.
(2) Ab auditorum persona captatur benivolentia si res eorum
fortiter, sapienter, mansuete, magnifice dixerimus esse factas et
que sit de illis existimatio (extimatio) vel si rei de qua tunc agitur
que sit expectatio demostremus.
7. (1) QUOMODO A REBUS IPSIS BENIVOLENTIA COMPARETUR.
(2) A rebus ipsis efficietur auditor benivolus quando causam
nostram laudando extollimus aut causam adversariorum per
contemptionem deprimimus. (3) His ita cognitis de duobus
exordiorum generibus videamus.
8. (1) DE DUOBUS EXORDIORUM GENERIBUS.
(2) Duo enim sunt genera exordiorum, scilicet principium
et insinuatio. (3) Principium est cum statim auditoris animum
|
|