Domno U<goni> reverentissimo archiepiscopo, Petrus peccator
monachus servitutem.
Non ignores, venerabilis pater, quoniam dum a te receptus hospicio
tuis interfui, sic omnia velut in quadam animi mei tabella depinxi, ut
nulla de caetero valeant oblivione deleri. Teneo scilicet claustrum post
absidam aecclesiae tuo dumtaxat habitaculo dedicatum, ubi tam privatae,
tam remote studio potes orationis ac lectionis insistere, ut heremitica
videaris solitudine non egere. Alterum quoque claustrum, quod dextrum
tenet latus aecclesiae, non omisi, ubi candidus clericorum tuorum coetus
tamquam chorus nitet angelicus. Illic enim velut in caelestis Athenae
|
|