Exemplum benivolentie, quo animo in publica fuerimus.
Quanquam, iudices, nunquam satis pro re publica propugnare quisquam possit, illud tamen audebo audientibus vobis dicere: nullos me unquam pro salute communi labores fugisse, neque ulla detractasse pericula. Nec ista a me commemorarentur, nisi oratio adversariorum me ad hoc impulisset, qui non solum vestra existimatione et ceterorum civium, qui viri optimi habentur, conati sunt me privare, sed etiam nefarie criminationibus contra patriam, quam semper castissime integerrimeque excolui, apud vos reum facere.
Exemplum benivolentie a nostra persona, quum inopiam calamitatemque perferimus.
Moveor, iudices, et gravius, quam vel etas mea vel consuetudo ferat, perturbor, quotiens de incredibili adversarii mei crudelitate cogito, cuius tanta est crudelitas ac sevicia in omnes miseros homines et calamitosos, ut non satis possit vel eorum sanguine vel suppliciis exaturari. Hunc in me sic videtis, cum neque senectute mea commotus sit, neque orbitate, aut rerum pene omnium inopia impediatur, quo minus hominem semivivum obruere, ac sepelire, si possit, conetur. Sed nihil se profecisse, si vos bene novi, sentiet, quibus semper crudeles homines magno odio fuerunt.
Exemplum benivolentie ab adversario, deducendo ipsum in odium et indignationem.
Semper ea fuit, iudices, adversarii mei consuetudo, ut quotquot ei collibuisset, tot apud vos licere crederet. Hac improbitate sepe ductus, multa quotidie in bonos cives molitur, nec iura civitatis nec leges timens, quanta vero cupiditate et confidentia nunc ultimo in bona mea invectus sit. Ex hoc potestis, iudices, cognoscere, quod vix a me in iudicium trahi potuit, non puto id vestra conscientia obtigisse, quum intelligam vos huiusmodi homines vestris iudiciis semper ab aliorum iniuria deterruisse, non dubito vos eosdem in hunc futuros, qui semper fuistis in eos, qui vestra iusticia abuti voluerunt, aut tentaverunt.
|
|