Petrus Damiani: Disceptatio synodalis

Pag 82


annorum . Sed cum scriptura commemoret quingentorum tunc annorum extitisse Noe,
quando haec sibi Dominus loquebatur, sexcentorum vero tunc iam esse, cum cataclismus
erupit, liquido patet viginti annos de prescripti numeri spatio fuisse subtractos.
Vitae itaque spatium, quod humano generi Deus promisit, imminuit, quia perversitatis
eorum reatus excrevit. Iudae quoque per os patriarchae Iacob promisit Spiritus sanctus,
dicens: Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus
est
. Et tamen nec temporibus iudicum legimus viros de tribu Iuda semper
super Israel tenuisse ducatum, nec reges ex eadem tribu principatum tenuisse usque
ad Christi reperiuntur adventum. Constat ergo, quia sepe Deus omnipotens, quod
homini promisit, imminuit, quoniam homo, quod Deo debuerat, non implevit.
Regius advocatus.
Doce etiam, ubi Deus promisit bonum aliquid et efficaciter non implevit.
Defensor Romanae aecclesiae.
Recordare, quia dicit Dominus ad Iosiam regem Iuda: Pro e o, inquit, quod vidisti
verba voluminis, et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis
sermonibus contra locum istum et habitatores eius, et scidisti vestimenta tua et flevisti
coram me: idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulchrum tuum in
pace
. Et tamen paulo post scriptura dicit: In diebus eius ascendit Pharao Necho,
rex Egypti, contra regem Assiriorum ad flumen Eufraten, et abiit Iosias in occursum
eius et occisus est in Maggedo, cum vidisset eum
. Ad Sedechiam quoque regem Iuda
per Ieremiam dicitur: Audi verbum Domini, Sedechia rex Iuda: Haec dicit Dominus
ad te: Non morieris in gladio, sed in pace morieris, et secundum combustiones patrum
tuorum, regum priorum, qui fuerunt ante te, sic comburent te et: Ve, domine! Plangent
te; quia verbum hoc ego locutus sum, dicit Dominus
. Quid nimirum quomodo
potuerit fieri, qui seriem scrutatur hystoriae, numquam poterit invenire. Nam postquam
a rege Babilonis semel est captus Babiloniamque translatus ulterius numquam
legitur ab eius vinculis absolutus. Iusto ergo iudicio subtrahit Deus homini nonnumquam
bona, quae promisit, cum rebellis homo illius servare mandata contempnit.
Regius advocatus.
Prosequere etiam, quomodo Deus, quod minatus est, non infligit.
Defensor Romanae aecclesiae.
Nemo, qui limen aecclesiae terit, ignorat, quia Ionas ad Niniven a Domino misssus
exclamavit dicens: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur . Sed quia
civitas illa ad Deum toto est corde conversa, nequaquam iuxta minacem Domini sententiam
excidii est eversione deleta. Cum ergo Deus omnipotens non modo verax, sed
et ipsa sit veritas, inviolato consilii sui manente proposito, exterioris iudicii sui sepe
variat ordinem iuxta humani sive probi sive inprobi meriti qualitatem, quatinus et a
pravitate correctus, quod Deus iuste minatur, evadat, et prolapsus in culpam nullatenus,
quae pollicetur, bona percipiat. Hinc est, quod per Ieremiam dicit: Bonas facite vias
vestras et studia vestra et audite vocem domini Dei vestri: et penitebit Dominum
mali, quod locutus est adversum vos
. Hinc est, quod ad Heli quoque per virum Dei
Dominus ait: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in
conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem, dicit Dominus, absit hoc a me,
sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contempnunt me, erunt
ignobiles
.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45
Torna all'inizio