maximum excessum accedit ad divinas proprietates: unde nominantur
Seraphim ex proprietate ignis, qui maxime significat divinas proprietates, ut
dicit Dionysius. Ultimus vero ordo illius hierarchiae habet
quamdam conglutinationem cum ordinibus secundae hierarchiae: unde et non
denominatur tantum ab actu qui est circa Deum, sed et ab actu qui est in inferiora:
et ideo dicuntur Throni, inquantum Deus in eis sedet ut omnia iudicans.
Similiter etiam in secunda hierarchia primus ordo, scilicet Dominationum,
habet aliquid simile cum hierarchia prima, scilicet praeesse, et non exequi. Ita
etiam primus ordo tertiae hierarchiae, scilicet Principatus, habet aliquid simile
cum ordinibus secundae hierarchiae: unde et nomen eius praelationem importat.
Similiter etiam et summus ordo nostrae hierarchiae habet aliquid simile
eum ultimo ordine caelestis hierarchiae; et ideo sacerdos vocatur Angelus;
Malach. 2, 7: «Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore
eius: quia Angelus Domini exercituum est».
ARTICULUS 7
Utrum distinctio ordinum sit a natura.
Ad septimum sic proceditur.
1. VIDETUR quod distinctio ordinum non sit a natura, ita quod a creatione inceperit.
Conformitas enim mentis ad Deum est per gratiam. Sed hierarchia est
deiforme, inquantum possibile est, similans. Ergo videtur quod ordines hierarchiae
non distinguantur nisi per gratiam.
2. Praeterea, secundum Dionysium, per nomina ordinum
ostenduntur proprietates eorum. Sed quaedam nomina ordinum exprimunt gratiam,
praecipue nomen «Seraphim», quod imponitur ab ardore caritatis. Ergo
videtur quod distinctio ordinum sit per gratiam.
3. Praeterea, nostra hierarchia exemplata est a caelesti. Sed in nostra hierarchia
non est distinctio ordinum per naturam, sed solum per gratiam sacramentalem,
quae confertur in sacramento ordinis. Ergo videtur quod nec in caelesti
sit distinctio ordinum per naturam.
4. Praeterea, ad distinctionem ordinum requiritur gradus secundum actiones
hierarchicas, ut unus alium purget, illuminet, et perficiat. Sed hoc non potest
esse nisi per divinum lumen in eis receptum. Ergo videtur quod ante collationem
gratiae, nulla fuerit ordinum distinctio per naturam.
|
|