conveniencie vobis tradidi ad pars supradicti monasterii securiter  
habenda, ea racione, ut amodo et semper vos nominati et posteri  
vestri predictam casam et terram, qualiter superius legitur,  
in predicto vestro monasterio habere et possidere valeatis, de qua 
me repromitto et heredes meos obligo vobis et ad posteros ve-stros  
supradictam terram et casam ab omnes homines in antestare. 
et defendere. quod si non potuerimus, aut si nos ipsi forsitan 
per quodlibet ingenium retornare quesierimus, ante omnia a parte 
nostra, secundum legem, sacramenta vobis inde fiant persolta, ut 
nostro non fiat colludio, et ferquidam terrain et casas cum suis 
edificiis in eadem civitate vobis dare || promittimus, qualis ista nostra  
dacione in illo die paruerit. Quod tibi Ragemprando notario 
scribere iussimus. Actum Salerno, in sacro palacio, mense et indiccione  
suprascripta, feliciter. 
IN nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Temporibus  
gloriosissimi[….], summi ducis gentis Longobardorum, 
anno VIII. gloriosi ducatus eius, mense iunio, per indiccione quarta. 
Sicut non sunt obmittenda, ut cotidie non deficantur preterita peccata,  
ita reminiscenda sunt retroactas versucias, et unde proposui-mus, questionem licet necesse est retexere ordinem. Ideoque ad 
clarum deducenda sunt eo quod Godescalcus, qui fuit quondam 
dux, per cartulam offercionis contulerat in monasterio Sancte Dei
  |  
  |