[I]nterea Fredericus iter, quod ceperat, implet 
Urbibus ac populis peragratis ordine multis. 
Cumque propinquaret Romanam letus ad urbem, 
Nuntius occurrit Romane plebis eunti 
Obvius ad montem, cui prebent gaudia nomen, 
Atque ibi ductori venienti talia fatur: 
"Salve, rex venerande, tuo sit gloria regno, 
Sit tibi vita, salus, perpes victoria, virtus! 
Exultat populus Romanus te veniente 
Et prestolatur tibi deservire paratus. 
Sed petit, ut veterem serves, dux inclite, morem, 
Scilicet ut iures mox intraturus in urbem 
Te servaturum populi decus, urbis honorem, 
Iura senatorum, nam sic vetus exigit ordo. 
Munera preterea Romane debita plebi, 
Postulat, ut tribuas, sicque ingrediaris in urbem 
Letus, ut accipias populi gaudentis honorem 
Servitiumque simul maius quam sumpseris umquam." 
Dixerat, at super his miratus rex Fredericus 
Respondet breviter,  placida sic voce locutus: 
"Gaudia Romano populo sint dulcia semper! 
Sint adversa procul, prorsus timor omnis abesto! 
Romane gentis decus inmutare vel urbis 
Non venio, nec iura placet violare senatus, 
More sed antiquo regum diadema sacratum 
Sumere et ad patrias sedes cum pace redire. 
Mos tamen iste mihi; quem me servare rogatis 
Nunc erat ignotus, nec sum iurare paratus 
Consilio procerum que poscitis ista meorum. 
Quodsi servierit populus. Mihi mente sedebit 
Servicioque vicem reddam, cum tempus habebit". 
Sic ait et graditur turbis comitantibus ipusm. 
Ut vero ad portam tandem pervenerat Urbis, 
Quam struxisse datur pastoris cura Leonis, 
Occurrit quondam venerabilis ordo senatus 
Magnaque pars populi regem iurare petentes, 
Namque ibi dicebant debere ex more vetusto 
Romanum iurare ducem, cum visitat Urbem, 
Ut sumat diadema sacrum. Quod cum Fredericus 
Abnuit augustus turbata mente recedunt, 
Atque minantur ei, quod eosdem sentiet hostes. 
Sic humiles, si forte negant quesita superbis 
Divitibus, tolerare solent maledicta minasque. 
Sed non attonitus dictis Fredericus amaris 
Intrat et audacter petit ardua templa beati 
Petri militibus cunctis comitantibus ipsum. 
Summus presul erat reverendus tunc Adrianus 
Vir doctus, clemens, facundus, moribus ingens. 
Hic igitur regem feliciter advenientem 
Suscipit, ut mos est, ad sancti limina Petri 
Et simul in templum ducit cum laudibus ipsum, 
Atque ibi cum clero celebrans solemnia sacra 
Augusti regis capiti diadema sacratis 
Imponit manibus benedicens more paterno. 
Rex etiam meritos aris indicit honores 
Ditia dona ferens simul et libamina summo 
Offert pontifici pro cunctis rite litanti. 
Tandem propositis completis ordine sacris 
Castra petit letus sumpto diademate ductor, 
Extunc imperii nomen regnique habiturus; 
Appositisque epulis agmen sua corpora curat. 
At Romana gravi plebes stimulata furore 
Precipiti raptis cursu ruit undique telis 
Atque Leoninas, ubi rex fuit, occupat horas, 
Irrumpitque domos frangens obstacula clausas, 
Et spoliat quoscumque valet reperire faventes 
Augusto regi, clerum pariter populumque, 
Cardi eciam nales, qui iuxta templa beati 
Constiterant Petri sacris modo concelebratis. 
Tollitur inmensus clamor resonatque tumultus, 
Fit fuga, nam plures fugiunt ad regia castra, 
Que non longe aberant sita iuxta Tibridis undam. 
Ast ubi regales rumor pervenit ad aures, 
Rex iubet, ut sumptis equites properantius armis 
Auxilium tribuant fugientibus ac spoliatis 
Et nimis audacem reprimant luctamine plebem. 
Mox igitur properat laxis equitatus habenis, 
Currit et ipse simul rex bello fortis et armis. 
Quos Romana falanx ubi conspicit appropiantes 
Se glomerat retrahitque pedem, perterrita primum, 
Mox tamen aggreditur duros violentius hostes. 
Ut cum turba duos venantium viderit ursos 
Adventare procul de summi vertice montis, 
Terretur primum cessatque timore parumper, 
Post animata ruit lato venabula ferro 
Perstringens manibus fervensque cupidine prede, 
Sic plebs regales cupiens spoliare catervas 
Irruit et pugnam inmenso clamore capessit. 
Cominus hii feriunt, hii iactant eminus hastas, 
Arcubus hii tensis mittunt per inane sagittas. 
Contra Teutonici proceres Liguresque feroces 
Acrius insurgunt, feriunt populumque repellunt. 
Sternitur omne solum telis, tum scuta caveque 
Dant sonitum afflictu galee, pugna aspera surgit. 
Rex Fredericus equo vehitur sublimis in alto, 
Cunctaque prospiciens totum circumvolat agmen; 
Dux Henricus adest, iuvenis formosus et acer, 
Nobilis et clarus, gladio metuendus et hasta. 
Hunc equites lecti fuerant tunc mille secuti, 
Quos exhortatur, acuens in prelia vires, 
Ipseque multa facit perturbans acriter hostes. 
Quis numerare queat cunctos per singula victos 
Victoresque simul? Quis singula vulnera narret? 
Corpora multa virum passim ceduntur utrimque, 
Quadrupedesque cadunt perfossi pectora multi. 
Hoc tamen in bello nequeo transire silenter 
Te Ligurum, Maifrede, decus, quem patris avique 
Nobilitas decorat, vigor effert, forma venustat, 
Huic Albertus avus, Gorzo pater, altus uterque 
Egregiusque comes, formosus et acer uterque, 
A quibus hic heres non degeneravit eorum, 
Nam melior bello vel corpore pulchrior alter 
Non fuit in tota Ligurum regione suorum. 
Hic igitur regem Romam comitatus euntem 
Armatorum equitum turmam sub rege regebat. 
Cum quibus ad bellum properans vir clarus in armis, 
In medias acies animosi more leonis 
Fertur et obstantes gladio prosternit et hasta. 
Quem Ligurum comitata cohors desevit in hostes 
Exemploque ducis cedentibus acrius instat. 
Pellitur ad Tiberim fugiens Romana iuventus, 
Set rursus glomerata redit - nam fama per Urbem 
Dira volans pulsam retulit male cedere plebem - 
Auxiliumque tulit concurrens undique turba. 
Bellum ingens iterum committitur, agmen utrimque 
Ceditur, at rursus plebes superata fugatur. 
Incumbunt graviter Ligures fortesque Alamanni 
Et feriunt, fundunt, capiunt spoliantque fugaces. 
Denique Romane fugienti parcere plebi 
Militibus iubet haud dubie victor Fredericus, 
Atque dato signo repetit tentoria paucis 
Amissis, alia set multis parte retentis. 
Et iam solis equi spatio cursuque peracto 
Accipiunt requiem simul, et nox humida surgit, 
Turbaque fessa suis reficit sua corpora castris. 
Postera cum terris tenebras aurora fugarat, 
Summus presul adest regemque remittere captos 
Ac donare sibi poscit pietate magistra. 
Tum rex pontificem summum veneratus honorat 
Exauditque preces placidus captosque relaxat 
Romanos cives, quos bello ceperat ante. 
Inde plagam motis placet illam visere castris, 
Urbeque dimissa confinia circuit altas 
Confringens turres, quas incola fecerat Urbis, 
Ut proprias villas his posset ab hoste tueri 
Tutius atque aliis, cuperet si quando, nocere. 
Has rex Romanis ob bellum iratus eorum 
Diruit, ut populum sic terreat ipse superbum 
Peniteatque illum bellum movisse malignum.
  |  
610 
  
  
  
  
615 
  
  
  
  
620 
  
  
  
  
625 
  
  
  
  
630 
  
  
  
  
635 
  
  
  
  
640 
  
  
  
  
645 
  
  
  
  
650 
  
  
  
  
655 
  
  
  
  
660 
  
  
  
  
665 
  
  
  
  
670 
  
  
  
  
675 
  
  
  
  
680 
  
  
  
  
685 
  
  
  
  
690 
  
  
  
  
695 
  
  
  
  
700 
  
  
  
  
705 
  
  
  
  
710 
  
  
  
  
715 
  
  
  
  
720 
  
  
  
  
725 
  
  
  
  
730 
  
  
  
  
735 
  
  
  
  
740 
  
  
  
  
745 
  
  
  
  
750 
  
  
  
  
755 
  
  
 
  |