Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 255


est pluralitas amicorum. Restat ostendere quomodo ex eo
quaeri debeat divitiarum multitudo. Quaeruntur enim ex
coniuge dotes et divitiae ad supportandum onera matrimonii
sive coniugii, et propter sufficientiam vitae. Verum
quia reges, et principes semper intendunt divitiis et possessionibus
abundare, quae deserviunt ad sufficientiam vitae:
decet eos in suis coniugibus principalibus quaerere,
quod sint nobiles genere, et quod per eas abundent in civili
potentia, et quod acquirant multitudinem amicorum,
quam ex tali coniugio acquiratur multitudo numismatis.
Viso quomodo reges, et principes in suis coniugibus debent
quaerere exteriora bona: de levi patet quales coniuges
singuli cives accipere debeant. Nam si reges, et principes
decet accipere nobiles coniuges, ut inter eos sit pax
et digna societas; in omni coniugio nimia imparitas vitatur
esse vitanda. Nam imparitas in excessu, sive sit secundum
nobilitatem, sive secundum aetatem, ut plurimum
est causa litigii, vel est causa ut sibi coniuges fidem non
servent. Ut si nobilis nubat ignobili, non erit inter eos digna
societas, sed unus alteri, ultra quam leges coniugii
requirant, dominari conabitur. Sic etiam si nimis senes iuvenculae
nubat, quia iuvenes societate senum non gaudent,
tanto imparitas aetatis erit quoddam incitamentum,
ut sibi coniuge fidem non servent. Quaerenda
sunt ergo in coniuge tria praedicta bona
exteriora. videlicet, honorabilitas
generis, multitudo amicorum,
et pluritas divitiarum.
sed hoc secundum
modum
et proportionalitatem nubentis, ita
quod inter coniuges aliqua
proportio reservetur tam
animae quam corporis.

Torna all'inizio