servorum Dei» et cet. Et de verbo ad verbum posito tenore
litterarum, sic conclude : Verum, quia mandatis apostolicis non
debemus sicut nec possumus obviare, auctoritate ipsius cuius
vicem gerimus in hac parte vobis mandamus, ut tali die per
vestrum syndicum legitime constitutum ad nostram presentiam
veniatis, dicto domino episcopo vel eius syndico de iustitia
responsuri; nisi cum eo interim ad concordiam veniatis.
CLXXI.
Secunda citatio iudicis delegati.
Miramur quod in termino quem aliis nostris litteris vobis
statuimus, ad nostram presentiam per vestrum syndicum non
venistis, ad respondendum de iure domino episcopo Imolensi,
qui contra vos litteras a sede apostolica impetravit, quarum
formam vobis misimus nostris litteris interclusam. Quapropter
iterato, auctoritate ipsius qua fungimur in hac parte vobis
districte precipiendo, mandamus ut die tali in causa proposita
vos nostris conspectibus presentetis per legitimum responsalem,
pro ratione facienda domino episcopo prelibato. Alioquin ex
tunc, vestra non obstante absentia, faciemus quod iustitia
suadebit.
CLXXII.
Tertia citatio iudicis delegati peremptoria.
Multum de vobis miramur, et merito possumus admirari,
quia per nos primo et secundo citati pro domino episcopo
Imolensi, nullus pro vobis apparuit qui de iustitia responderet,
licet ad vos pervenerint citationis edicta et elapsi iam sint
termini litterarum. Quapropter libenter prudentie vestre in
quantum possumus deferentes, nunc tertio edicto sub multa
districtione vobis precipimus, ut die tali pro termino peremptorio,
mora et occasione postposita, coram nobis per sufficientem
|
|