pars orationis cum modis et formis et
temporibus, agendi vel patiendi significativum
e[s]t sine casu. Sed gerundivum
non est huiusmodi per Priscianum,
[verbum... est sine casu] quia dicit
quod gerundia non habent modos et tempora,
sed habent casum. Verbum autem
est sine casu. Ergo gerundia non sunt
verba sed nomina.
< 1-1-2 > Item, illud quod habet propriam
dispositionem substantie < substantiam >
significat. Hec maior est vera, quia proprium
non discernit illud cuius est proprium.
Sed gerundivum habet propriam
dispositionem substantie, scilicet casum.
Ergo gerundivum substantiam significat.
< Quod substantiam significat > non est
verbum, nec gerundia erunt verba.
< 1-1-3 > Item, impossibile est duo contraria
simul in eodem esse. Sed modus et casus
contraria sunt. Ergo ubi unum ibi non
reliquum. Sed casus est in gerundivo.
Ergo non modus. Sed quod non habet
modus, illud non est verbum, quia verbum
est pars orationis cum modis et cetera.
Et ita gerundia non sunt verba, in
ista ratione solum, quod modus et casus
sunt opposita. Et illud probatur sic, quia
modus <dicit habitudinem actus ad substantiam,
casus vero dicit habitudinem
|
|