Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 251


Scito quod ista egritudo que accidit ei, pessima est; suscipit
tamen curationem, sed non est tibi possibilis. Et ait ei maritus:
Rogo, indica mihi medicinam, forsitan eam potero inuenire;
ipsa enim vere nouit quoniam, si quereret animam
meam, non ei vetarem. Et ait socia: Scito quod egritudo hec
curari non potest nisi cum corde symei, vt illud comedat, et
si illud nunc haberet, mox esset sana. Et audiens maritus hoc
verbum, cogitauit dicens: Hoc est mihi impossibile! vt potero
habere cor symei, vt seducerem socium meum fidelem et proderem
ipsum, quod absit mihi hoc subire peccatum! Nec
possum hec euitare, ne forte moriatur vxor mea. Nam bona
mulier a[u]ro et argento non valet comparari, nec etiam margaritis.
Ipsa est enim subsidium suo viro in hoc seculo et
etiam in futuro; decet ergo me ipsam de morte liberare.
Et exurgens iuit ad symeum, cogitans in corde suo,
dicens: Quomodo faciam hoc malum, vt interficiam meum
socium fidelem et delectabilem propter meam vxorem? Et ibat
ambulans et cogitans in corde suo, donec pervenit ad symeum;
et videns ipsum, symeus gauisus est, et exiens obuiam sibi,
salutauit eam et dixit: Vnde venis? et quare tantum tardasti
venire ad me? et quid fuit illud quod te retinuit ad me venire?
Cui respondit testudo: Non retinuit me aliquid, nisi quia
verecundia opprimebat me, quia non regreciatus sum tibi de
tanto bono quod mihi tribuisti. Licet sis nobilis et prodigus,
debes tamen fructum tuorum operum recolligere et metere
semen tue bonitatis; quod quidem difficile est mihi et molestum,
quia nunquam te honoraui, nec tibi aliquid boni feci.
Et ait ei symeus: Nequaquam debes verecundari a me, neque
mihi talia dicas, quia vera non sunt. Non enim e(r)go quero
a te, nisi tuam societatem et mei cordis solacium erga te,
et sufficit mihi quod in te obliuiscar tristicie mee et tribulationis,
que mihi superuenerunt a die, qua reliqui regnum

Torna all'inizio