Proxima vero die dominica venerunt trecenti milites 
Mediolani ad ipsum imperatorem in prefato pallacio. Inter 
quos fuere triginta et sex vexilliferi, qui vexilla in manibus 
imperatoris tradiderunt osculantes ipsi pedem. Ibique fuit 
Guintelmus magister Mediolanensium ingeniosissimus, et 
in quo maximam spem habuerant Mediolanenses; et claves 
civitatis imperatori tradidit in signum tocius civitatis. Omnesque 
tam vexilliferi quam alii iuraverunt, quod ulterius bona 
fide et sine fraude observabunt omnia mandata, que fecerit 
eis dominus imperator vel eius certus missus tam de personis 
suis quam de civitate. Ibique precepit imperator consulibus 
Mediolani, quod ipsi adhuc facerent venire omnes illos, qui 
fuerunt consules Mediolani a tribus annis retro, et etiam partem 
peditum Mediolanensium. 
Igitur in proximo die Martis venerunt quasi mille pedites 
Mediolani cum carocio suo et vexillo maximo supra carocium 
atque cum nonaginta quattuor aliis vexillis. Que omnia 
imperatori tradiderunt ac duas tubas, que habebant, in signum 
tocius reipublice Mediolani. Omnesque prefato modo iuraverunt.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |