Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 237


se valde tutus et fortis, ita quod longo posset tempore
ab insultatione quorumlibet defensari. Ad
hunc autem cum idem Petrus cum suorum equitum
comitiva procederet, praesentitus ab ipsius loci
custodibus, intra ejusdem loci claustra nequiens
se reducere, ut credebat, se et suos citra eumdem
locum in quadam contrata, quae Piscinula dicitur,
receptavit, et quasdam domos inibi statim
defensoribus muniens, ac viae communis, seu publicae,
passus trabium et tabularum oppositione
fortificans, credebat ab imminentibus inimicorum
incursibus, qui jam accincti contra eum ad veniendum
fuerant, se tueri. Cumque Jacobus de
Gaucelino vicarius Urbis praedictus cum quibusdam
Provincialibus, guelforum terrae non expectato
subsidio, ad repellendum dictum P. et gentem
suam equis, sicut decebat, communitus et
armis accederet, conflictus primordia reportavit
adversa. Nam, licet hinc inde Provinciales praedicti
ac gebellini romani cum dicto P. aspere nimis
et fortiter conflixissent, vicarius tamen, et
ipsi Provinciales, bello fracti, tamquam viribus
impares, impelluntur.
Cap. XIV
Johannes de Sabello Provincialibus subsidio venit,
qui, sumpto animo, proelium acrius ineunt. Petrus,
una cum tribus suorum, vix in fuga salutem
reperit: caeteri partim interempti, partim captivi
facti sunt.
Succurrente Provincialibus per insulam supradictam
domino Joanne de Sabello, qui erat homo
securi cordis et animi, honorem Karoli zelans
mentis affectione sincera, vicarius et Provinciales
resumunt animum contra hostes, et, eis ab alia
parte illius contratae resumentibus bellum viriliter,
dictus dominus Joannes ex parte insulae contra
eosdem gebellinos animose perurget insultum.
Et, dum hostes, a duabus partibus instantissimo
bello perursi, se in fugam convertunt, dictus dominus
Joannes versus personam tantum dicti Petri
se dirigebat, ut idem Petrus posset intercipi
et teneri. Fugit ergo extra Urbem dictus Petrus,
et ad castrum suum Cerveteris, tota comitiva dimissa,
per viam aliam est regressus. Capiuntur
omnes commilitones sui, et carceribus Capitolii
mancipantur. Dictusque vicarius tam gloriosum
et victoriosissimum triumphum ex dictis gebellinis
assequitur, quod totam comitivam dicti Petri,
excepto ipso Petro cum tribus sociis, quos
fugae praesidium ab ejusdem vicarii potestate subduxit,
alios crudelis gladius excidiose contrivit,
et Capitolii carcer adstrinxit. Ex hac itaque debellione
quamplurima gebellinorum fuerunt corda
concussa, et eorum maxime, qui secundum deliberata
et proposita cum dicto Petro Urbem non
fuerunt ingressi, adeo animi perterrentur, quod
ad turbandam Urbis quietem, quam demoliri conabantur
... suos regressus ulterius non attentant;
sed in Urbis circuitu per castra eorum anxii,
tamquam aper confossus a venatore, discurrunt.

Torna all'inizio