Quidam vero dicunt, quod etiam habitus cognitionis omnium rerum mox nati
accepissent; sed hoc non videtur necessarium neque quantum ad integritatem
naturae, neque quantum ad originalem iustitiam.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod, ut supra dictum est, non oportuit ut filii Adae
sibi similarentur nisi in his quae ad speciem humanam pertinebant vel ex conditione
naturae, vel ex Dei beneficio. Hoc autem quod Adam in primordio suae
conditionis habitum omnium rerum accepit, non conveniebat sibi inquantum
homo, sed inquantum homo humani generis principium; unde non oportet quod
aliis convenisset.
Ad secundum dicendum, quod aliquis experitur aliquid dupliciter. Vel ut ex sensibilibus,
quorum experientia habitum cognitionis acquirit; sicut in nobis fit,
qui ex multis experimentis unum universale colligimus, quod est principium
artis vel scientiae; et sic Adam experimento non indigebat. Alio modo ut illud
quod quis per habitum cognitionis tenet, etiam in rebus videat; hoc enim scienti
delectabile est; et sic Adam experimenta de naturis sumpsisset.
Ad tertium dicendum, quod intellectus noster, ut supra dictum est, indiget phantasmate,
quod est obiectum eius, in duobus; scilicet in accipiendo scientiam
secundum motum qui est a rebus ad animam, et in circumponendo illud quod
apud se tenet, phantasmatibus, sicut quibusdam exemplis, secundum motum qui
est ab anima ad res. Dico ergo, quod intellectus Adae in primo statu non indigebat
phantasmate quantum ad primum modum, sed quantum ad secundum,
nec oportebat quod illud phantasma esset a sensu acceptum; alias non potuisset
intelligere nisi rem quam prius vidisset. Contingit autem per operationem
interiorum virtutum formari in imagine aliquod phantasma quod nunquam per
sensum est acceptum.
Ad quartum dicendum, quod non propter hoc operationes sensuum in Adam
frustra fuissent, si per eas cognitionem rerum ad se pertinentium non accepisset;
quia per operationem sensus expertus fuisset exterius quod intellectus interius
tenebat per habitum cognitionis innatae. Et praeterea hoc sibi supra conditionem
naturae suae collatum fuerat ut scientiam non a sensibilibus acciperet;
et ideo oportebat ut ea quae ad naturae perfectionem secundum sui conditionem
conveniunt, ei non subtraherentur; sicut homini resurgenti membra apta
ad comestionem non subtrahuntur, quamvis cibis ulterius non utatur.
Ad quintum dicendum, quod Adam non hoc modo fuit in scientia perfectus quod
omnia sciret; et ideo in his quae nesciebat, per Angelos illuminatus fuisset,
sicut et inferiores Angeli a superioribus purgantur a nescientia, ut, in 6 Cael.
Hier., Dionysius dicit.
|
|