Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 457


Nam quanto virtus est magis unita, fortior est seipsa dispersa,
ut declarari habet in libro de Causis, et in propositionibus
Procli. Videmus autem quod si multi homines
trahant navem, nisi iuvantur in tractu, ut cum unus
trahit, alius trahat; nunquam navem traherent. Immo si
omnes vires, quae sunt in pluribus trahentibus, congregarentur
in uno, quia ille magis unite traheret, virtuosior
esset in trehendo. quare si tota civilis potentia, quae
est in pluribus principantibus, congregaretur in uno
principe, efficacior esset; et ille principans propter abundantiorem
potentiam melius posset politiam gubernare.
Tertia via sumitur exhis quae videmus in natura.
Ubicunque est regnum naturale, semper totum illud regnum
reducitur in aliquod unum principans. Ut si in
eodem corpore ubi sunt diversa membra ordinata ad diversa
officia et diversos motus, est dare aliquod unum
membrum ut cor, ex cuius motu sumit originem omnis
motus animalis factus in toto corpore. Rursus si ad
constitutionem eiusdem concurrunt diversa elementa,
est dare ibi unum aliquid, ut animam regentem et retinentem
elementa in corpore animalis, ne dissolvatur
praedictum corpus animalis: unde dicitur circa finem
primi de Anima, quod anima magis continet corpus,
quam econverso. Sic etiam unum caeleste corpus
primum mobile, est illud per cuius motum reguntur et
causantur motus facti inferius: et in toto universo est
unus deus singula regens et disponens. Si apes etiam
quia naturale est eis in societate vivere, naturaliter sunt
sub uno rege. Si igitur singula naturalia considerentur,
semper videmus multitudinem quamlibet reduci in
unum aliquod principans et gubernans. Nam sicut naturale
est, quod multitudo ab uno procedat: sic etiam est
naturale, quod in unum aliquod reducatur. Bonum est igitur
regimen populi sine multitudinis, si sit rectum: melius
est tamen regimen paucorum, eo quod magis ad unitatem

Torna all'inizio