fuerant, restituerunt usuras et male ablata et amore Dei ducentos
pauperes induerunt et ducentas libras imperialium fratribus Minoribus
dederunt pro loco eorum construendo, qui tunc temporis
noviter hedificabatur in prato communis, ubi nundine fiebant
antiquitus et ubi postmodum tempore Carnisprivii Parmenses
pugnabant cum scutis. Item frater Illuminatus, amore provocatus
divino, ad exemplum fratris Bernardi de Bafulo fecit se
per civitatem verberari cum funda denariorum ligata ad collum,
quasi diceret illud Trenorum I: Vigilavit iugum iniquitatum
mearum in manu Domini; circumvolute sunt et imposite collo meo.
Talem considerationem deberet habere de peccatis suis quicumque
ambulavit adversus Deum erecto collo et pingui cervice armatus
est, quia Ecclesiasticus dicit, V: De propitiatu peccatorum
noli esse sine metu. Igitur de domino Bernardo Bafulo sciendum
est quod habuit unam filiam, que dicta est domina Bernardina,
sapiens et discreta, sancta et Deo devota, que in Parmensi monasterio
est abbatissa Ordinis sancte Clare.
De prophetiis Constantinopolitane civitatis.
Item sciendum est quod dominus Egidius Bafulus, qui pater
supradicti domini Bernardi fuit, quando Constantinopolitana civitas
capta est a Latinis, cum gladio percussorio fortiter percussit
in portam, ut a fratre Ghirardo Rangone audivi, qui presens erat
et vidit. Et tunc cognoverunt Greci quod completa erat illa prophetia
que sculpta erat in porta (siquidem multe prophetie ibidem
sculpte sunt sive in porta sive in porte columna, que non
cognoscuntur, nisi cum fuerint iam complete).
De probitatibus Bafulorum.
Dominus etiam Bernardus Bafulus, cum esset frater Minor, et
cum imperatore Parmenses in exercitu essent contra Mediolanum,
cucurrit ad ignem qui accensus erat in burgo Sancte Christine,
|
|