Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 128

Liber II


De laudandi et vituperandi genere.
Cap. XVI.
Proxima est laudandi et vituperandi ratio. Ea quoniam ex iisdem partibus sumitur, locis tantum in contrariam partem commutatis, ut supra fecimus, a nobis coniunctim tractabitur. Igitur quum haec omnis ratio in res atque personas conferatur, duo in primis consideranda sunt: quem laudamus, utrum eum ad quem scribimus, an hominis conciliandi gratia. Plurimum enim refert tum persona, tum causa. Eadem in vituperando sequenda est ratio. Aliter enim eum ipsum ad quem scribimus, vituperamus, aliter de alio ad eum scribimus. Multae item sunt vituperandi causae, ut maledictis respondeamus, ut iniurias ulciscamur, ut vitia detestemur aliaeque permultae, quarum in scribendo delectus habendus est. Igitur si eum ipsum ad quem scribimus, laudare constituerimus sive id hominis conciliandi sive aliquid impetrandi sive aut hodie sit, volumen aliquod dedicandi gratia, faciamus, principium aliunde sumemum dabimusque operam, ne ille propterea nos scribere credat, ut laudemus. Nihil enim, ut mihi quidem videtur, absurdius atque oratoris officio alienus, quam quum nos tantum laudandi gratia vel dicere vel scribere profitemur.

Torna all'inizio