Albericus Casinensis: Visio Alberici

208


XLVIIII.
Deinde vidi per somnium stare me cum matre mea in quadam ecclesia sancti Petri.
Que cum me quasi mortuum fleret, beatus Paulus apostolus de ycona, in qua
depictus erat, descendebat et dicebat ei: "Noli flere, set vade et offer oblationem
pro eo ad altare beati Petri, sicut ipse precepit ei, et continuo reddetur sanitati."
Quod somnium cum matri mee retulissem, abiit et, ut preceptum fuerat, oblationem
obtulit pro me, statimque sensui meo ad integrum restitutus sum."
L.
Hec et alia, que viderat, idem puer Albericus, cunctis passim vite sue curam
gerentibus referebat, ac post relictis patre et matre Casinense monasterium petiit.
Quem venerabilis Gerardus eiusdem cenobii abbas gratantissime nimis suscipiens,
sancte conversionis habitu induit atque cum reliquis fratribus Domino sub beati
Benedicti magisterio serviturum aggregavit.

Torna all'inizio