tribuere noluerunt et, eorum adimplentes iniqua praesumtione, ministri diaboli effecti
sunt; et plures in Italia eorum imitari exempla non desinunt.
Prorsus nempe freti existimus, quia pro hoc canonicis dispositionibus vestrum
a Deo protectam regalem culmen inagnitum non esse credimus, qualiter de talia tetra
conubia vetantes gladii ancipitis eorum sanctionibus feriuntur; et idcirco petimus, ut
nostris vestrisque temporibus canonice omni christiano populo nobis a Deo commisso
tale inlicitum scelus emendetur, ut pro hoc vos amplius dignos cultores omnipotentis
Domini demonstretis, quemadmodum ab omni errore christiano populo eruto valeat
cum propheta clamare: ‘Domine, salvum fac regem et exaudi nos in die, qua invocaverimus
te’, quia crebro ‘in virtute tua letatur et super salutare tuum exultat vehementer’
et, fidem sanctae catholicae et apostolice Romane ecclesiae amplectens, in aevo
sine errore astruens cum sanctis omnibus permanebit. Nosque in hoc ovantes et
gratias omnipotente Domino referentes eiusque divinam exorantes clementiam pro
vobis, ut regni gubernacula longiori aevo una cum domna regina vestrisque precellentissimis
subolis fruentes in aetheriis arcibus sine fine regnare mereamini.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALT COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.
Quanto amoris annisu pro vestro a Deo promoto, ampliato regno fervescimus,
tantum in eius prefulgida regali dulcedine firma stabilitatis constantia permanemus.
Quanta enim iocunditatis leticia erga vestris triumphis regalis potentiis cor nostrum
exultat, si sermonibus promere voluerimus, nulla, ut opinor, scripture propagata
sufficere valebit series, neque ullus sermo explicari potest, qualiter, de vestras immensas
victorias atque sospitate crebro prestolantes nuntiis, die noctuque penitus
divinam pro vestra regali precellentia exoramus clementiam.
Quatenus regales nectareosque vestros per fidelissimos missos suscipientes affatos,
scilicet reverentissimum et sanctissimum Berneradum episcopum nec non Radonem
dilectissimum protonotarium vestrum atque abbatem, repperimus in eos: vestris praecelsis
memoriis pariterque filiae nostrae, domnae reginae, vestraeque nobilissimi prole
simulque omni populo vobis a Deo commisso nostris meminerimus orationibus. Freta
|
|