Leonardus de Benevento: Epistolae

Pag 124


Sententia lata per regem … contra … comitem proditorem, per Leonardum
de Benevento.
In deitatis mirifice sublime fastigium celestem fecit Altissimus ierarchiam,
et in signum preminentie dignitatis in ipsa quosdam ex angelis
antetulit, inter quos in excellentia pulchritudinis angelum claritatis effecit,
qui, sue considerans formositatis excessum elationis in spiritu, cogitavit
in aquilone ponere sedem suam, ut similis videretur Altissimo, qui
fecerat ipsum ceteris in speciositate dissimilem et claritate prelatum. Sed
ex nefandi cogitatus huiusmodi intoleranda nequitia, lese crimine maiestatis
infectus, de celorum summis eicitur et in inferni foveis sepelitur,
et qui creatus est lucifer, ut inter alios preluceret, factus est princeps in
tenebris, ut in obscuritatibus tenebrizet. Satis enim is meruit obscuritatis
obumbrari caligine, quia concessam sibi luminositatis gratiam non
agnovit et fontem luminis superbiendo contempsit. Prothoplaustus equidem
laboravit hoc vicio maiestatis lese, qui, ut fieret sicut Deus, de ligno
scientie nitens in vetitum degustavit, propter quod, verendis suis foliorum
perizomate velatis et manu, de paradyso nudus expellitur, erumpnis
exponitur, pressuris atteritur, vexationibus conquassatur, redivivis laborum
angustiis lacessitur et cui fructus bonos omniparens terra produxerat,
ante transgressionis excessum, spinas germinavit et tribulos post commissum.
Profecto, ne longe tanti sceleris venemur exempla, Iudas, qui sub
osculo ficte pacis sanguinem tradidit innocentem, ab inquinatorum manibus
effundendum, totalis malleo desperationis obtusus, annexis ad collum
funibus se suspendit, quem etiam legimus crepuisse per medium, criminis
atrocioris in signum. Hoc igitur immane scelus, hoc execrabile facinus,
hic infandus excessus, hoc crimen detestandum in secula, hoc peccatum,

Torna all'inizio