AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod etiam in corporalibus quamvis saturitas non
nominet aliquem actum, tamen aliquid praesupponit, scilicet sumptionem cibi;
ita et saturitas quae ibi ponitur, quae est repletio omnium ex quorum defectu
difficultas contingebat, praesupponit quemdam spiritualem esum, secundum
quem homo ab ipsa divina potentia bona praedicta sumit, ei innixus.
Ad secundum dicendum, quod quamvis vita activa non maneat quantum ad sui
essentiam, manet tamen quantum ad sui mensuram in finem: quia in his quae
activae vitae sunt, ex ipsa divina veritate regulamur.
Ad tertium patet solutio ex praedictis.
ARTICULUS 2
Utrum pietas sit donum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod pietas non sit donum. Donum enim immediatius ordinat ad
Deum quam virtus. Sed pietas quae est virtus, immediate in Deum ordinat: quia
secundum Augustinum in 10 de civ. Dei, proprie pietas Dei cultus solet
intelligi, quam Graeci theosebiam vocant. Ergo pietas non est donum, cum non
coniungat Deo immediatius quam pietatis virtus.
2. Praeterea, pietas secundum Gregorium in 1 Moralium, est quae
docet opera misericordiae frequentare. Haec autem pietas videtur esse idem
cum misericordia, quae est virtus. Ergo cum Gregorius ibi loquatur de pietate
quae ponitur donum, videtur quod pietas quae ponitur donum, sit virtus. Nulla
autem virtus est donum. Ergo pietas nullo modo potest esse donum.
3. Praeterea, pietas, secundum Tullium, est
benevolentia in parentes; et ponit eam partem iustitiae. Sed iustitia est virtus.
Ergo et pietas: ergo non est donum.
SED CONTRA est quod dicitur Isai. 11: ibi enim inter dona computatur.
Praeterea, pietas videtur esse excellentissimum in tota christiana vita: quia ad
omnia valet, ut dicitur 1 Tim. et hoc etiam dicit ibi Glossa Ambrosii.
Ergo pietas maxime debet poni donum.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. Quaeritur de actu pietatis quam habet in via. Et VIDETUR quod non
habeat unum actum secundum speciem. Augustinus enim in lib. de Doct. christiana
dicit, quod pietatis est honorare sanctos, non contradicere Scripturae,
sive intellectae, sive non intellectae: et loquitur ibi de dono pietatis: quod patet
|
|