Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 90


Ut cum aiunt eam esse optimum. Nomina hec, scilicet optimum et bonum,
quamvis beate divinitati sint substantiva, ex virtute tamen actionandi
ipsa causativa, causalem divinitatem insinua[n]t. Cum ergo
sanctam divinitatem optimum simpliciter cense<amus>, eo quod secundum
se et substantialiter sit optimum, causale tamen optimum nichilominus
est, quia optimi creati causa regiminis activa consistit. Causale
siquidem dicitur habens causam, sicut rationale rationalitatem habens.
Ergo sancta et beata divinitas est causale optimum, quia causam habet
omnis optimi, id est agit et efficit ut sit optimum. Nam cum omne quod
excellentissima divinitas fecit, singulum bonum sit, et ipsa sit causa faciens
ut singulum bonum sit, est causale movens ut simul universum optimum
sit, ut in faciendo faciat singulum bonum quod factum est et sit causa
singuli boni, in movendo sui regiminis moveat simul singulum bonum,
ut non singulum sed universum sit optimum et sit causale optimi coniuncti.
Causa est igitur divinitas singuli boni quod fecit, ut quodque
sit bonum singulum pro faciendo, sed causale optimum est, ut simul
universum sit optimum in movendo et in motu regendo. Vel certe optima
causa est divinitas tamquam principium omnium que sunt; optimum
vero causale propter finem, quia finis est omnium que sunt, ut quedam
rerum que sunt omnium fiat indesinens actitatio de ipsa causa principalitatis
in ipsum causale optimum finalitatis.
Et quod divinitas sit causa princeps causativi universi in eo quod
omne causativum bonum est, et sit causale optimum in eo quod causativum
movendo in sese optimum facit, ex his auctoritatibus videtur
posse persuaderi. Dicit Apostolus [Atheniensibus]: «Deus est,
in quo vivimus, movemur et sumus» id est Deus est principium et causa
in quo vivimus ex creanti sua bonitate, ut boni simus, unde in Genesi:
«Et vidit Deus cuncta que fecerat, et erant valde bona». In quo movemur
creatrice suavitate sua, ut de bonis meliores simus, unde in Salomone:
«Attingit a fine usque ad finem fortiter» quia cum ipsa Dei
sapientia sit principium simul et finis, fortiter attingit causativa, id est
creaturas, ut sistat et solidet eas in utroque fine, quod ab utroque dissolvi
non possint, scilicet in bono quo create sunt et in optimo ad quod
mediante suavitate Dei quedam pervenerunt. Omnis enim creatura primum
finem habet, quia bona est et fortiter bona est, et esse non bona

Torna all'inizio