37. (1) DE TRIBUS PROPRIIS NARRATIONIS.
(2) Narrationem decet esse brevem, probabilem et apertam.
(3) Brevis est que non plura quam requirit necessitas comprehendit. Probabilis est si a veritate non videbitur dissentire. Narratio est aperta que res narrandas explicat ordinate. (4) Item commoda mittentis, prout materia postulat, debet sufficienter narrare, ita quod nil ponat superfluum nec tangat sibi aliquid nociturum.
(5) Redditio quoque cause locum precipuum habet in narratione, sicut et in ceteris epistole partibus, excepta salutatione.
(6) Distinctiones insuper, que coma, colum, periodus nominantur, rerum serie narrandarum debent clausulatim et distincte per ordinem explicare.
38. (1) DE PETITIONE ET OCTO SPECIEBUS IPSIUS.
(2) Petitio est oratio rei quam petimus expresiva. Nec dicitur petitio quia per illam semper aliquid postulemus sed ab usu frequentiori nomen accepit. (3) Et est petitio simplex, qua petimus unum solum, multiplex est qua plura. (4) Species autem petitionum sunt octo, scilicet precativa, preceptiva, hortativa, suasoria, monitoria, minatoria, correctoria et absoluta. (5) Et
|
|