et ita ante iuramentum fient posiciones, cum 
fieri debeant et responderi debeat ad eas per iuramentum? 
Secundum eos qui dicunt quod lis super 
qualibet exceptione est contestanda et iuramentum 
prestandum planum est respondere, et de hoc no[ta] 
per magistrum Bul., Extra, De of. delegati, Prudenciam 
in § Certum [Gl. "Ex confessione", X. 1, 29, 21] 
Et quod super qualibet exceptione sit iurandum ante 
litem con[testatam] videtur ex eo probari quod lex 
illa prima C., De iure iur. ca., l. 1 [C. 2, 59, 1] generaliter 
dicit quod super quolibet capitulo sive articulo 
sit iurandum; Aut[enticum] vero solummodo corrigit 
illam legem post litem contestatam, quia sic loquitur 
Aut[enticum] illud, ut patet in corpore Aut[enticorum], 
De hiis qui ingrediuntur ad ap., § Igitur et § finali 
[N. 49, 3, pr. et § 1]; remanet ergo ante litem con[testatam] 
antiquitas incorrepta et ita super qualibet 
excepcione et super quolibet articulo iurabitur ante 
litem con[testatam] et per illud iuramentum fient 
posiciones et responsiones. Sunt plerique dicentes 
quod non iuratur super except[ionibus] nisi ubi est 
positio que maliciose proponatur, ut argumentum 
Extra, De elect., Cum dilectus [X. 1, 6, 32] ubi de 
hoc plene notatur per d[ominum] G[offredum]
  |  
  |