Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 157


in facie nisi in verbo, [neque] in diuitiis nisi in prodigalitate,
neque in veritate nisi in operum nobilitate, neque in vita
nisi in letitia et quiete. Et etiam accidit illud quod non potest
remouere nisi vir sapiens et intelligens, sicut eger cui congregantur
multe male egritudines, que remoueri non possunt
nisi per medicum peritum. Scies quoniam doctrina remouet
ab anima sapientis errorem et addit sulto deuiationem
et confusionem, sicut lumen solis quod omnibus animalibus
visum habentibus lumen addit, vespertilioni vero visum obfuscat.
Vir autem intelligens non recalcitrat, nec eius anima
magnificatur in se, quando est in nobili statu, (et) sicut
mons qui non commouetur a ventorum flatione. Anima vero
miseri et stulti in se magnificatur et gloriatur, sicut fenum
agri quod a leui vento commouetur. Et iam quidem recordatus
sum verbi, quod audiui antiquitus: Quando rex fuit
iustus et eius familiares iusti in populo suo, arescit iniquitas
et cessat ab eis prauitas nec ad eos accedit impietas. Consilij
vero regum et ipsorum argumentorum est benefacere et iuste
agere. Tu autem voluisti vt non adhereret leoni aliquis
preter te. Scias tamen quoniam rex cum suis adiutoribus est
sicut mare cum suis vndis. Stulti vero hominis est requirere
in dolo et iniquitate fratres et amicos, et agere iusticiam ad
apparentiam, et diligere mulieres ad concupiscentiam, et benefacere
sibi cum malo alterius. Verum quoniam hoc quod
dico scio tibi non esse oportunum, et doctrinam meam scio
esse vilem in oculis tuis, est verbum meum sicut verbum
illius qui dixit: Non queras dirigere illum qui dirigi non
potest, nec castigare qui castigari non valet. Inquit D[imna]:
Quomodo fuit? Inquit K[elila].
Parabola . Dicitur fuisse in quodam monte turba simeorum.
Nocte vero, cum esset frigus, viderunt luculam que lucet
in nocte; et putantes ipsam esse ignem et congregatis multis

Torna all'inizio