Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 505


aliquid finaliter intentum, bellum autem est eius oppositum:
de fine autem et de eius opposito nullus sanae mentis
consiliatur: nam non est consilium nisi de his de quibus
est dubium, eo quod consilium sit quaedam quaestio, et
quaestio sit dubitabilis propositio: de fine autem, et de hoc
quod prncipaliter intenditur, nullus dubitat ipsum esse
prosequendum. De eius autem opposito quilibet cognoscit
ipsum esse fugiendum. Ideo pax civium pro viribus
est prosequenda, et eorum dissensiones et bella pro viribus
fugienda: et inhoc non est quaestio nec consilium.
Sed utrum cum extraneis debeamus habere pacem vel
bella dubitabile esse potest, et possunt ad hoc adhiberi
consilia. circa quod sunt duo consideranda. Primo, ut
nunquam capiatur iniustum bellum quia iniustificari in
alios, et eos indebite opprimere, per se est malum, et
fugiendum. Deinde, si visum sit bellum esse iustum,
consideranda est potentia regni, vel civitatis, quae bellare
debet, quanta sit, et quanta ei potest advenire extrinsecus.
Consideranda est etiam potentia adversariorum:
nam secundum Philosophum I. Rhetor. ad meliores pacem
debemus habere, ad deteriores autem nobis est expugnare
vel non pugnare contra eos. Posito enim quod
potentiores, ad quos resistere non valemus, in nos forefaciant,
prudentiae est, non insurgere in ipsos, nisi occurrat
opportunitas temporis, in quo ex eis congrue possimus
vindictas assumere. Quintum circa quod sunt consilia
adhibenda, est Lator legum: nam ut dicitur primo Rhetoricorum
in legibus est salus civitatis: conservantur enim
civitates et regna per leges iustas, quia absque iustitia
nequeunt regna subsistere. Decet autem scire regem
quot sunt genera dominorum, sive quot sunt species principantium,
et qui principatus est durabilior, et qualiter
principatus secundum quem dominatur habet salvari
et corrumpi: ut eligens optimum modum principandi,
ferat leges iustissimas, secundum quas salvari

Torna all'inizio