potius quam Romualdus abiret. Dicebat autem idem Rainerius,  
cum iam monarchiam optineret, quia: «Non imperator, non  
aliquis omnino mortalium tantum mihi metum valet incutere,  
quantum me Romualdi terret aspectus. Ante eius quippe vultum  
neque quid dicam scio, neque quibus me defendere valeam  
ullas excusationes invenio». Habebat revera vir sanctus  
hanc ex divino munere gratiam, ut quicumque peccatores presertim  
potentes seculi in eius presentiam devenissent, mox velut ante maiestatem  
Dei tremefactis visceribus formidarent. Sanctus nimirum  
Spiritus, qui pectori eius habitator inerat, hunc terrorem iniustis  
divinitus intentabat.  
Illis vero temporibus vir venerabilis unum monasterium  
non longe a Massiliano castro construxit. 
XLI. Audiens autem aliquando quia Venetus quidam  
Classensem abbatiam per coemptionem symoniacę hereseos  
invaserat, insuper quoque in corpus suum inique peccabat, illuc  
protinus ire miles Christi impiger studuit diversisque modis 
ex eo monasterium purgare temptavit. Vir autem reprobus 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |