Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 55


intrasset, osculatis sigillatim fratribus, sanctam postmodum eorum
fraternitatis societatem per manum Alexandri eiusdem congregationis
abbatis humiliter reverenterque accepit. Qui etiam
bona se collaturum devote eidem monasterio spondens, ad exercitum,
quo venerat, valefaciens fratribus, letus abcessit.
66
Post tertium vero diem, summo mane secedens, Capuam
illustrissimam urbem civibus eius cunctisque terre Laboris magnatibus
sese dedentibus recepit; que videlicet urbs metropolis
existens, idcirco, ut ab antiquis traditur, tale sortita est vocabulum,
vel quia caput Campanie est, vel quia campi planitie longa lataque
giratur, seu, ut quibusdam videtur, a Capi conditore suo Capua
dicitur. Est quidem ampliori situ capacissima, menibus turribusque
in circuito munitissima; cuius quoque muralem ambitum Vulturnus
flumen medium preterfluit; intra cuius fluenta plurima
in aquis supernatantia molendina funibus cannabineis innexa
consistunt. Pons quoque mire magnitudinis miroque opere
constructus in ipso amne extat fundatus, qui intrantibus et exeuntibus
meatum prebens, ab una parte urbe, ab alia vero burgo
valde prolixo obviatur. Sed et Cerere Baccho carnisque edulio,
nec non diversis commerciis civitas uberrima, populoso nihilominus
frequentatur accessu; et, quod maius est, principali constat
dignitate precellens.
67
Cum ergo civitatem ipsam iam sibi subditam Rex introiturus
esset, a preordinata clericorum totiusque populi processione
honorifice, prout decebat, suscipitur; atque ad Archiepiscopium
usque, cum himnis et laudibus, perducitur. Deinde continuo
foras ad expeditionem egressus Sergium magistrum militum

Torna all'inizio