Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 218

XIIII


nemini grecorum aut latinorum contigit probabiliter
contigisse. Eterni parentes eloquii scimus
ipsam genitricem naturam duos peperisse
diuersos, alterum, ut tu alibi, quem ligatis
frenatisque, alterum quem solutis passibus
imitemur; nec illorum alterum duobus studiis
siue bine militie suffecisse; nec te ausum referre
dicis, nisi prius dictum ab Anneo Seneca
cognouisses. Restat si me audire uelis, ut
dicam de Petrarcha meo sine rubore frontosus,
quod nedum uerisimile michi fit, sed
profecto uerissimum: te solum legens, Maronem
Ciceronemque legam; atque tanto admirabilius,
quanto calcatam omnem ad famam
semitam declinans, nouam intactamque tibi
molitus es; ut non inferius sit luctatam
declinare alias, quam nouam intrare; persepe
enim digna dignis occurrunt ingeniis,
conciduntque.
Ecce finem querit erpistola, ego progressum.
Sed ut desinere scire incipiam, uerbo tuo
utar quo nullum michi accomodatius occurrit:

Torna all'inizio