Albericus Casinensis: Flores rhetorici

54


brevitas esse desinit, quam obtinere non poterit, si curtetur necessariis.
Sunt ergo arte dirigenda tum sermo tum sententia, ne dum lupum
vitas, leonem incidas, dum in brevitatis studio peccare pavitas,
obscuritatis vicium incurras. Si enim arte cares, desipis; nam si
rem tuam viduaveris intellectu necessario, quid aliud eris mihi
quam obscurus Apollo? Fugienda est igitur obscuritas, sed non minus
ambiciosa proletatio vel multiplicitas. Saepe quidem quadam
elatione trahimur, quadam facundiae iactantia rapimur, ut verbis vel
sententiis nimio ductu coniunctis, licet minime superfluis rem protendamus.
Sicque fit ut quod illuminare paras, ex ipsa verborum multiplicitate
quibusdam tenebris involvas; quod clare sub brevitate
diceres, ambiguitate confundas. Tenenda est ergo brevitas, sed ut
fugiatur obscuritas; ponenda sunt necessaria, sed ut vitetur caeca multiplicitas.
Hanc autem dico multiplicitatem: << Amore totius patriae
dignum; pulcritudinis excellentia sublimatum heredem dignumque successorem
rerum paternarum maternarumque, fatorum et fortunae benignitate,
nimio gaudio tangor habere >>. Vides ut rem meam stulta
multiplicitate confudi? Vix ipse scio quid dixi. Ut autem de brevitate
finiamus, superfluitatem, multiplicitatem, obscuritatem fugiamus. De
facundia vero possum id quidem quod res habet dicere, si brevitatem
audet deserere, iam facundiam non esse. Si enim superfluis
ebullit, nugas sequitur, immorantem extraneis, non facundum, immo
verbosum, immo compilatorem esse dixerim. Necessariis igitur insistat,
insudet, haereat ita tamen, ut rem suam competenti productione non
timeat aliquando protendere, competentius variare, obscuram competenter
audeat illustrare.
8. Quid enim effexegesim [epexegesin], comparationem,
vel similitudinem dixerim? Quorum quidem
nitor opus variat opus illustrat, alterum obscura patefacit, alterum
ex collatione similium res aperit. Lucanus:

Torna all'inizio