Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 116


ex consequenti autem est circa divitias, et principatus, et circa
alia bona exteriora, ita quod magnanilus decenter
se habet in possidendo divitias, et principatus, et in tolerando
fortunia, et infortunia. Magnanimitas enim est sicut
bonus tetragonus, qui nunquam deiicitur. Si enim honoratur,
vel si magna fortunia ei occurrant, non extollitur.
Si autem inhonoratur, et magna infortunia veniat super ipsum,
non deiicitur. In quolibet enim statu novit magnanimus
se decenter habere. Ad pusillanimem enim pertinet
nescire fortunas ferre. Ideo Andron. Perip. ait. Opera pusillanimitatis
esse, quae neque honorem, neque inhonorationem,
neque bonam fortunam, neque infortunium possit ferre:
sed honoratum quidem intumescere, et parum bene fortunatum
extolli. Ostenso quid est magnanimitas, et circa quae
habet esse. Restat ostendere, quomodo possumus nosipsos
magnanimos facere. Inter caetera autem, quae nos ad magnanimitatem
trahunt, est parva pretiari exteriora bona,
quaecunque sint illa, sive sint honores, sive principatus, sive
divitiae, sive quaecunque alia huiusmodi bona. Dictum est
enim pusillanimem nescire fortunas ferre, sed ex modico
fortunio extolli, ex infortunio vero deprimi. Magnanimus
quidem non sic, sed (ut dicebatur) novit fortunas
ferre, et in quolibet statu scit se decenter habere. Causa
autem, quare quis nescit fortunas ferre, est, quia nimis appretiatur
exteriora bona. Ideo quando aliquid de huiusmodi
bonis acquisivit, videtur ei totum acquisiisse, et intumescit.
Quando vero aliquid de ies bonis perdidit, videtur
ei totum perdidisse, et deiicitur. Quare si appretiantur
opera virtutum, et non appretiantur axteriora bona,
nisi inquantum sunt organa ad virtutes, omnino erimus
magnanimi, et sciemus fortunas ferre. Nam si augebimur
in divitiis, et in exterioribus bonis, non extollemur,
cum non reputamus talia esse simpliciter maxima bona.
Et si contingat nos infortunari circa ea, decenter tolerabimus,
cum non multum reputemus ipsa.

Torna all'inizio