Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 109


visa est nec habere sequentem, sic de potente hynnidice loquitur:
«Quia fecit michi magna quia potens est, et sanctum nomen eius».
Magna sibi fecit, quia manente virginitate Virginem Dei fecundavit in
Matrem.
Ex his et ex aliis plurimis liquet quod theosophi laudant Christum
potentem, per se et substantialiter et ab eterno potentem. Iuste namque
ea causa laudatur et dicitur potens, omnem que facit potentem. Et
quia causa ista eterna facit potentes, idcirco ex causativis etiam laudatur
potens, quia facit suos potentes, unde ait in Evangelio discipulis: «Ecce
dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra
omnem virtutem inimici, et nichil vos nocebit».
[44]
Quod laudant eam Regem regum
Sane qui per se potens est Rex et Rex regnantium dicitur, ideo
potentem Deum laudant ut Regem regnantium. Ipsa enim divinitas, id
est Christus, Rex deorum et hominum est et Dominus universe terre.
Unde ait Hester regina deprecans eum: «Da michi fiduciam, Rex deorum
et universe Domine potestatis», et Tobias dicit domui sue de
Domino: «Cum timore et tremore confitemini illi, Regemque seculorum
exaltate in operibus vestris». Sed et Iohannes de fideli et veraci,
qui sedet in equo albo, cuius nomen vocatur Verbum Dei, dicit in
Apochalipsi sua: «Et habet in vestimento et in femore suo scriptum:
Rex regum et Dominus dominantium». Nam tam id quod homo est,
quam id quod Deus est, Rex regum est Christus et dominantium Dominus.
In femore enim sue humanitatis -cui dicitur «Accingere gladio
tuo», id est divinitate tua, «super femur tuum», id est super humanitatem
tuam, «o potentissime»- habebat scriptum ex gratia «Rex regum
et Dominus dominantium». Nam quia super omnes reges se rexit,

Torna all'inizio