Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 30


c) per mutationem temporis vel accentus,
ut: Ista non est curia, sed cura ;
d) fit aliis s modis pluribus, exempla quorum
se offerunt;
et vocatur paronomasia .
18. SUBIECTIO
Subiectio est cum interrogamus adversarios
aut querimus a nobis quid contra nos dici possit, deinde
subicimus quod oportet dici aut non oportet, ut nobis
auxilio sit futurum vel adversario nociturum, hoc
modo: Quero unde sit ille tantam pecuniam consecutus.
Amplum illi patrimonium est relictum? At bona pa-
tris omnia venierunt? Hereditas aliqua sibi venit? Dici
non potest, quia nullus heredem voluit hunc habere.
Pretium aliquod ex lite vel ex iudicio non recepit, sed
etiam vinctus est magni debiti sponsione. Cum igitur,
sicut omnes videtis, non sit his rationibus hic ditatus,
aut illi nascitur aurum domi, aut illicite pecunias istas
cepit
.
Vocatur autem iste color cataprolepsis .
19. GRADATIO
Gradatio est superioris verbi repetitio, priusquam
ad verbum inferius procedatur, hoc modo: Istis

Torna all'inizio