veritate relatum est, ultra duo milia ex ipsis Romanis interfecti 
sunt; maiorem vero partem ipsorum Barbenzones interfecerunt. 
Insuperque etiam plus de tribus milia ipsorum 
Romanorum inter equites et pedites capti fuerunt. Quos 
omnes ad civitatem Viterbe vinctos duxere ibique omnes in 
carcerem detruderunt. 
Itaque archiepiscopus et cancellarius legatos ad imperatorem 
dirigunt, qui omnia, sicut eis acciderant, imperatori 
eiusque exercitui nunciarent. Legati igitur ad imperatorem 
venientes omnia, que acciderant, per ordinem narraverunt. 
Imperator namque alacri animo hoc audiens multasque Deo 
gracias referens valde gavisus est. 
Interea rex de Cicilia, filius quondam Gulielmi, quoddam 
castrum, quod ex parte imperatoris fuerat, quia illud capere 
vellet, acriter cum suo exercitu expugnabat. Quod imperator 
audiens, relictis castris relictoque etiam omnium peditum
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
 
  |