distributionis opus. Sive ergo sint genera linguarum, sive discretio spirituum,
sive interpretatio sermonum, sive gratia sanitatum, vel quicquid
huiusmodi quod ad rerum incorporalium vivificos respiciat intellectus et
donationun optimarum nomen sortiatur et omen, secundum Apostolum
operatur, distribuitur ab uno eodemque Spiritu dividente ea singulis
prout vult. Et quamvis Pater hec atque Filius distribuat, nominatim
tamen distributio donorum optimorum Spiritui divino consignatur,
cuius gratie benignitate ac bonitate donantur. Cumque una et individua
distributionis sit operatio trium, Sancto tamen Spiritui, quia duorum est
intimus amor, specialiter resignatur sive reponitur. Etenim si secundum
Maronem poetizantem
trahit sua quemque voluptas
ut suo quilibet omne quod egerit conscribat amori, quanto magis Deus
universorum omnem sue actionis operam Spiritui Sancto, qui est <eius>
caritas amor et dilectio, specialiter tribuet? Cum itaque donorum optimorum
distributio conveniat Patri Filio et Spiritui Sancto, et individua
sunt opera Trinitatis, constat quod omnis denominatio divinitatis de tota
divinitate predicatur et in tota divinitate reponitur, secundum illam
theologie regulam, quia divina omnia toti divinitati adsunt. Quod
quidem divinitatis nullos expertos et in rebus divinis attritos ambigere
vel contradicere credo.
Quam sententiam, quod videlicet predicte regule nullus attritus
in divinis eloquiis contradicat, sic sequenti narratione prosequitur. Ait
enim; Et nullum in divinis eloquiis peritorum et inconversibilibus notionibus
a<t>tritorum estimo ad hec contradicere. Palam est qui sint in divinis eloquiis
periti. Nam illi in divinis eloquiis estimantur esse periti, qui nec unita
divinitatis disiungunt neque discreta confundunt. Illi vero attriti in <in>conversibilibus
notionibus divinitatis putantur, qui regulas sive maximas
propositiones aut edomades theologie, que secundum usum theologorum
theologice disputantium notiones dicuntur, non extra proprium theologice
facultatis genus alicuius erroris impulsu in aliam facultatem vel
alterius facultatis in theologiam singulares rationes deducunt, sed unicuique
sua propria servant. Nam heretici notiones sive regulas naturalium
in theologiam deducentes putaverunt, quod sicut in naturalibus est,
quod una singularis subsistentia nonnisi unum singulariter facit subsistentem,
sic et in theologia. Unde dicebant, quod si Pater dealitate Deus
esset, quod Filius hoc non esset, quia cum dealitas sit una singularis
|
|