Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 282

Tomus I


Cap. XXII.
Cuidam nobili, ut reducat ad fidem villam regimini
suo commissam, quae a fide deviarat.
Dudum ex zelo purae devotionis et
fidei, quam ad nos et Imperium semper
hactenus habuisse te novimus, de
tua industria et legalitate confisi, custodiam
villae tibi fiducialiter recolimus commisisse, ut
sicut eras inter alios in fide nostra praecipuus,
esses in ejusdem loci custodia specialis. Cum
igitur villa ipsa sicut nuper accepimus a fide nostri
culminis deviarit, tanto te propensius
expedit circa ipsius villae recuperationem modos
exquirere, quanto confidentius de provida
retentione ipsius studio tuae circumspectionis
inhaesimus, et quanto per haec nostra
quin et tua potius utilitas procuratur. Quocirca
discretionem tuam requirimus, et rogamus
attente, quatenus sicut unquam honorem
nostrum diligis, et a nobis amplas praemiorum
retributiones expectas, modos
et vias, quas eidem negotio convenire cognoveris,
operosus excogites, ingenium acuas, et
cum solicitudine qua poteris elabores, qualiter
locus ipse ad fidem nostrae Serenitatis reducatur.
Nos enim promissiones omnes, pacta et
conventiones, quas ad honorem nostrum propterea
duxeris faciendas, ratas habebimus, et

Torna all'inizio