Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 129


Differebamus hactenus scribere, eo quod scribenda non occurrebant ad votum; sed nunc cogimur
scribere super hiis, que sunt contraria voto, circa obitum videlicet bone memorie nepotis vestri et
utique cari nostri. Super quo intercidimus verba, contrahimus stilum, ne videamur et causam replicare
tristitie ac materiam prorogare doloris. Verum cum sub divine dispensationis arbitrio sit voluntatis
humane restringenda licentia, sic asperitatem casus adversi temperamentum prudentie leniat,
quod sitis nobis et in vestris consolationis speculum et exemplar.

IV 12

Acuti doloris telo confossus ab intimis, quod intimare volo, promere scriptura non valeo, quia tristitie
magnitudine mens quasi sopitur, animus ligatur, lingua et dextere articuli contrahuntur. Ecce,
in ipso salutationis alloquio, dum singula vestrum nomina iuxta solitum ordinate conscrinamque
berem et quondam Iohannem, dilectissimum meum nepotem, omitterem, cuius suave consortium
nuper vobis mors severa subtraxit, intervenit mox fletus amarus et de profundo cordis fons lacrimarum
erupit et aperte sunt cataracte lugentium oculorum. Inundavit me multarum amaricantium
aquarum diluvium et uberrimis fletibus sum complutus vixque perficere potui presentium seriem
litterarum, quoniam oculi mei pre luctu maximo caligabant magisque lacrimis pagina quam atramento
madebat. Ad hec profecto multa communiter occurrit plorandi materia, quia tibi, soror,
placidus et amabilis filius, tibi, frater, et mihi nepos gratiosus et utilis vobisque, nepotes, frater optimus
est sublatus. Dolemus siquidem pariter, sed ipsa natalis originis regio amare deplorat generalem
de talis college amissione iacturam. Potest itaque nimium gemere domus nostra talis sibi columpne
fulcimento subtracto; potest gemere de tanta virium debilitatione suarum; potest gemere,
quod tam gravi mutilatione cernitur diminuta, et cum vix adhuc profusas de morte duorum fratrum
lacrimas astrinxisset, coacta est nunc in predicti filii, nepotis et fratris obitu acriores subire gemitus
et suum acerbius revocare merorem. Impono iam finem verbis mestitie, licet subsistente, pro dolor,
copiosa materia possem super hoc nimium prolongare sermonem, et ad consolationis remedium, ut
expedit, me converto. Considerate igitur, quod, cum eventus iste de beneplacito divine processerit
maiestatis, que de creaturis omnibus pro sua voluntate disponit, non est aliquatenus insistendum
tristitie vel lamentis, ne per immoderatum dolorem videamini iustum ipsius arguere iudicium neve
displicere probetur vobis id, quod sibi placuit in hac parte; quin immo benedicendum est in omnibus
nomen Domini, qui suam ostendendo potentiam, prout vult, largitur et aufert, vulnerat et curat,
deterret et mulcet, contristat et letitiam post subiungit. Et in presenti flagello non tam ipsius
erga nos et predictam domum indignationem debemus attendere quam amorem, quia illos, quos
diligit, velut salutis eorum amator corripit et castigat, presertim cum ipse benedictus Iohannes finem
suorum dierum sentiens imminere sacramentis ecclesiasticis devote curaverit se munire, ut
securior seve mortis sustineret aggressum, propter quod firmiter credimus, quod nihil in eo profecerit
inimicus, sed feliciter migraverit quietem perpetuam habiturus. Confortemini ergo omnes et
mestitie ac doloribus finem date, consolantes et animantes consanguineos et amicos totamque domum
in vigore ac hilaritate de divino confidentes auxilio preservetis. Nam ego, licet eundem Iohannem
tenerrime inter omnes propinquos dilexerim, quem nutrivi, quem informavi, quem promovi,
statim tamen audito eius obitu, quamvis secundum carnem multam haberem lugendi causam, signum
etiam non ostendens tristitie omnimodam in Domino consolationem accepi, laudabile cunctis
curialibus dans exemplum, ita quod meam in tanto casu constantiam magna laude commendant.
Ipsum vero Iohannem, quem dilexi vivum, mortuum amare non desino, faciens cum ecclesiasticis et

Torna all'inizio