Cyparissiae dicuntur ignes prodigiosi a similitudine cypressorum.
Cybebe Mater, quam dicebant Magnam, ita appellabatur,
quod ageret homines in furorem,quod Graeci kubebon dicunt.
Cybele vero eadem dicta a loco, qui est in Phrygia.
Cytherea Venus ab urbe Cythera, in quam primum devecta
esse dicitur concha, cum in mari esset concepta.
Cyllenius Mercurius dictus, quod omnem rem sermo sine
manibus conficiat, quibus partibus corporis qui carent kulloi
vocantur, ideoque quadratum eum fingunt. Alii volunt sic
appellatum, quod in Cyllenia via sit nutritus. Alii, quod in monte
Arcadiae Cyllene. Alli, quod a Cyllene sit nympha
educatus.
Cypria Venus, quod ei primum in Cypro insula templum
sit constitutum, vel quia parientibus praesideat, quod Graece
kuein parere sit.
Cynthius Apollo a Cyntho Deli monte vocatus.
Chalcidicum genus aedificii ab urbe Chalcidica dictum.
Choragium instrumentum scaenarum.
Chaos appellat Hesiodus (Theog. 116) confusam quandam
ab initio unitatem, hiantem patentemque in profundum. Ex
eo et chaskein Graeci, et nos hiare dicimus. Unde lanus detracta
aspiratione nominatur id, quod fuerit omnium primum;
cui primo supplicabant velut parenti, et a quo rerum
omnium factum putabant initium.
Choenica mensune genus.
Cybium dictum, quia eius medium aeque patet in omnes
partes, quod genus ageometricis kubos dicitur. Unde etiam
tessellae quadratae kuboi. Hinc et cybios genus piscis, quia
piscantes id genus piscium velut aleam ludant.
|
|